{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 311","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 311","ref":"311","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/311","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/311.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"INONEN minant in epicyclis punctum P concauitatis vel contactus, AV autem apogaeum V verum, & CM apogaeum M medium. Quae hanc Epicycli anomaliam sequuntur porismatas Cum Epicycli conuersio in obseruationibus aequalis depraehendatur ad apogaeum medium, sequitur. I. Epicyclum ad punctum contactus, & ad apogaeum verum, aliudue quoduis punctum inaequaliter conuerti, propterea quod apogaeum illud principium motus vagum est. 2. Centro epicycli in apogaeo & perigaeo eccens trici existente, puncta ista tria, punctum contactus, apogaeum verum, & apogaeum medium, vnita sunt, extra vero sic separantur, vt apogaeum verum inter illa duo mediet, quandoquidem & mundi centrum inter eccentrici centrum & punctum ei oppositum medium est. Maxima autem distantia horum punctorum est infra longitudines medias eccentris ci. 3. In medietate eccentrici descendente ab apogaeo ad perigaeum, duo apogaea epicycli medium & verum praecedunt punctum concauitatis in eam partem, in quam epicyclus mouetur, hoc est, secundum signorum ordinem sequuntur illud punctum. Vt, in schemate proximo, centro epicycli in D apogaeo, & in G perigaeo eccentrici constituto, iuncta sunt illa tria puncta, siquidem in eadem linea sunt BA & C. Inde discedente epicyclo ex D ad E, difiundisiunguntur PV & M, pręcedit autem P, & sequuntur V & M, V verò apogaeum verum in medio consistit. Illa digressio paulatim augetur, vsque dum centrum epicycli perueniat fermè in F, inde rursus sibi inuicem appropinquant, donec in G rursus coincidant.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 310","label":"THEORIA LVNAE. S","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/310"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 313","label":"INONEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/313"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}