{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 324-2","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 324-2","ref":"324-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/324-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/324-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/324-2.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Et si cum proportione distantiae epicycli à terra mutentur singulae prosthaphaereses: Specialiter tamen earum, quae maximae & minimae sunt, differentiam, nominamus in com putationibus motuum planetarum (in quibus principalis vsus est eorum, quae hic dicuntur) in uersitatem diametri aut Excessum. Figura hac BC arcus Zodiaci est prosthaphęresis arcus epicycli DF, intercepta inter lineam ME medij motus per centrum epicycli, & lineam Me veri motus per centrum Lunae F. Est autem Be minimus centro epicycli in H apogaeo eccentricis maior in 1, maior item in L, quia ab apos remotior, & perigeo vicinior, maximus in K perim geo, Differentia horum arcuum à minimo est A AB enim aequalis hic ponitur prosthaphęresi BC apogeae. Is igitur A C maximus in perigeo arcus specialiter Excessus vel Diuersitas diametri nomiinatur. Ea autem proportionaliter ad alia eccentriti loca in calculo motuum adaequatur. Quid sunt Scrupula Proportionalia? Scrupula proportionalia in theoria Lunae sunt sexagesimae partes Diuersitatis diametri vel excessus, quibus prosthaphaereses epicycli ad alia eccentrici loca extra apogaeum & perigaeum aequantur vel corriguntur. Explica etiam hoc. Cum prosthaphaereses epicycli cum distantiam apogaeo vel à terra continue varientur, singulatis centrici loca peculiares tabulas prosthapherescon postulant. Haec autem molestia vt vitaretur, tifices vsum scrupulorum proportionalium inuenes runt.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 323-3","label":"ICCCUL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/323-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/323-3"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 326-2","label":"ICCCUL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/326-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/326-2"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}