{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 356","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 356","ref":"356","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/356","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/356.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"Epicyclorum plana, quorum axes, vt suprà diximus, obliqui sunt ad eccentricorum suorum plana, non minus quam in Venere & Mercurio, ges minam habent inclinationem vel librationem, & earum neutram fixam, sed mutabilem vtramque attamen cum periodo eccentricorum suorum proportionalem. Quae sunt istae inclinationes, seu super quas diametros libra menta sua perficiunt, & quibus legibus astringuntur? Prior inclinatio Eγκλισιs nominatur. Haec facit diametrum absidum epicycli vltra citraque eccentrici planum inclinari, hac lege: Dum centrum epicycli fuerit in nodis, ista absidum diameter ab eccentrico, & idcirco etiam ab eclipticae plano neutiquam declinat, sed in eorum sectionem mutuam tota incidit. At ex nodis abeunte centro epicycli, diameter haec medietate sua superiori, quae apogaeum epicycli habet, ab eccentrici plano versus eclipticam (quam tamen nutatione ista non attingit inclinatur, altera vero medictate inferiori, quae perigaeum habet in partem exteriorem recedit. Maxima autem huius diametri inclinatio cons tingit epicyclo in limitibus versante, ea tamen tanta nullibi est, vt extra nodos diameter haec edipticam attingere poßit. Absoluitur ista libratio seu inclinatio super diametrum longitudinum mediarum. Figura pręcedente, PQR epicyclum designat, is in L limite boreo habet diametrum absidum PLR. decliuem, sic vt P apogęum à plano eccentrici ad eclipticam nutet, R autem perigeum exterius ab ea refugiat.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 355","label":"INVNNVN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/355"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 357","label":"INVNNVN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/357"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}