{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 369","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 369","ref":"369","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/369","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/369.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Vigreßiones enim eius à Sole, vel, quod idem est, aequationes argumenti in qualibet reuolutione eccentrici, semel quidem sunt minimae, sed bis maximae depraehenduntur: non aliter quam si semel ad apogaeum ascendat, attamen bis ad perigaeum delabatur. Haec autem per eccentrum eccentri ipsi eccentrico deferenti epicyclum circumpositum, saluari possunt. Positionis caeterorum orbium eaedem sunt causae, quas supra exposuimus. Figura praecedente A centrum mundi, B centrum ercentrici, C orbis (albus) eccentricus, DE (nigri! duo deferentes apogaeum, F epicycli centrum, in cuius circumferentia conuertitur Mercurij stella, G aequans circulus, cuius centrum H, BH circuli parqui diameter, in cuius circumferentia circumfertur centrum eccentrici, cuius centrum 1. KL orbis (limeis sectus) eccentrus eccentri, eius centrum 1. Hie ambit & continet intra se eccentricum orbem deferentem epicyclum. M orbis extremus est deferens nodos, si modo eum adiungere libeat. II. Quomodo & qualiter mouetur Eccentricus Mercurij, Eccentricus Mercurij (sicut & Veneris) mouetur secundum signorum seriem, circa axem & polos proprios vnà cum deferentium apogaea polis vagos, aequaliter circa centrum aequantis circuli. Absoluit circuitum vnum annuo spacio praecise cum eccentrico Solis. Quod nam & vbi est hoc aequan tis Mercurij centrum, circa quod cocentricus eius regulariter incedit Centrum aequantis Mercurij est in linea ap gaei medij, loco medio inter centrum mundi & eius orbis, qui eccentrus eccentri est.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 368","label":"HEORIA ME","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/368"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 370","label":"HEORIA ME","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/370"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}