{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 369-2","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 369-2","ref":"369-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/369-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/369-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/369-2.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Pigreßiones enim eius à Sole, vel, quod idem est, aequationes argumenti in qualibet reuolutione eccentrici, semel quidem sunt minimae, sed bis maximae depraehenduntur; non aliter quam si semel ad apogaeum ascendat, attamen bis ad perigaeum delabatur. Haec autem per eccentrum eccentri ipsi eccentrico deferenti epicyclum circumpositum, saluari possunt. Positionis caeterorum orbium eaedem sunt caus sae, quas supra exposuimus. Figura praecedente A centrum mundi, B centrum seccentrici, c orbis (albus) eccentricus, DE (nigri duo deferentes apogaeum, F epicycli centrum, in cusius circumferentia conuertitur Mercurij stella, G aequans circulus, cuius centrum H, BH circuli parui diameter, in cuius circumferentia circumfertur centrum eccentrici, cuius centrum 1. KL orbis (lineis sectus) eccentrus eccentri, eius centrum 1. Hic ambit & continet intra se eccentricum orbem deferentem epicyclum. M orbis extremus est deferens nodos, si modo eum adiungere libeat. II. Quomodo & qualiter mouetur Eccentricus Mercurij, Eccentricus Mercurij (sicut & Veneris) mouetur secundum signorum seriem, circa axem & polos proprios vnà cum deferentium apogaea polis vagos, aequaliter circa centrum aequantis circuli. Absoluit circuitum vnum annuo spacio praecisè cum eccentrico Solis. Quod nam & vbi est hoc aequana tis Mercurij centrum, circa quod eo centricus eius regulariter incedi entrum aequantis Mercurij est in linea appogaei medij, loco medio inter centrum mundi ex eius orbis, qui eccentrus eccentri est.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 368-2","label":"THEORIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/368-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/368-2"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 370-2","label":"THEORIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/370-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/370-2"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}