{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 40-2","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 40-2","ref":"40-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/40-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/40-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/40-2.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":174,"text":"LIBRI PRIMI. Tertia hac parte demonstrantur omnia & sine gula, quaecunque hactenus posita, nondum autem comprobata sunt. Ea sunt, quod dictum est, Mundum in partes diuisum esse, & ideò multiplici propter partes effigie ad demonstrandos motus ins digere: Motus, partium omnes sub duas species, montum scilicet primum & secundum cadere, & indi sub duplici doctrina compraehendi posse: Item quod instrumenta illa, siue obiecta propinqua, Sphaera materialis & Theoriae facta sunt rotunda, motu rotundo volubilia circa centrum, quod sit terraros tunda in medio quiescens: quae certè praesupponunt in mundo naturali omnia sic similiter se habere. Haec igitur cum non tantum eorum quae dicta sunt, sed totius Astronomiae, fundamenta sint, vt commodi mode omnia & singula demonstrentur, colliguntur an aliquot propositiones, seu theoremata. Quot & quae sunt istae propositiones, quibus ceu fundamentis tota Astronomia innititur, & quibus quae ante posita sunt demonstrantur Sunt praecipuè octo: De coelo quatuor, & de terra totidem. 1. De differentia Motuum in coelo. In coelo esse plures motus quam vnicum tantum, Et inde etiam plures sphaeras. 2. De specie motus coeli. Coeli motum esse circularem. 3. De qualitate motus coeli.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 40","label":"AEQVINIOCTIALI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/40"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 41","label":"LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/41"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}