{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 42-2","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 42-2","ref":"42-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/42-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/42-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/42-2.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"ERTIA P LIBRI PRIMI. Tertia hac parte demonstrantur omnia & singula, quaecunque hactenus posita, nondum autem comprobata sunt. Ea sunt, quod dictum est, Mundum in partes diuisum esse, & ideò multiplici propter partes effigie ad demonstrandos motus ins digere: Motus, partium omnes sub duas species, motum scilicet primum & secundum cadere, & inde sub duplici doctrina compraehendi posse: Item quod instrumenta illa, siue obiecta propinqua, Sphaera materialis & Theoriae facta sunt rotunda, motu rotundo volubilia circa centrum, quod sit terra rotunda in medio quiescens: quae certè praesupponunt in mundo naturali omnia sic similiter se habere. Haec igitur cum non tantùm eorum quae dicta sunt, sed totius Astronomiae, fundamenta sint, vt commode anin llupiu ,spin , nulli gnili ic hali. sta sun t, vt in mode omnia & singula demonstrentur, colliguntur in aliquot propositiones, seu theoremata. Quot & quae sunt istae propositiones, quibus ceu fundamentis tota Astronomia innititur, & quibus quae ante posita sunt demonstrantur? Sunt praecipuè octo: De coelo quatuor, & de terra totidem. De differentia Motuum in coelo. In coelo esse plures motus quam vnicum tantum, Et inde etiam plures sphaeras. 2. De specie motus coeli. Coeli motum esse circularem. 1. De qualitate motus coeli. Coeli motum esse regularem & aequalem. 4. De figura coeli. Coelum habere figuram sphaericam. 5. De figura Terrae, eique adiunctae Aquae, quandoquidem aqua à Terra separari non potest. Terram esse sphaericam, Aquam itidem. Item Terram vnà cum aqua constituere vnum globum. 6. De situ Terrae. Terram esse in medio mundi. 7. De proportione magnitudinis Terrae ad coelum. Terram ad coelum collatam non habere sensibilem magnitudinem, sed esse instar puncti seu centri. 8. De motu seu potiùs quiete terrae. Terram amnino immobilem in suo loco quiescere. Propositiones hae, cum Astronomia eas ex n sica scientia mutuetur, non tantum Astronomicas, sed interdum etiam physicas demonstrationes (cuius, modi tamen in alijs Astronomiae locis praeter confus sionem scientiarum admittendae non sunt) postulant,","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 42","label":"LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/42"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 42-3","label":"PRIMA PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/42-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/42-3"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}