{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 423","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 423","ref":"423","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/423","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/423","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/423.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Velocior enim separatio citius facit planetam extra radios exire, quam segnior. Hanc ob causam inter tres superiores citius separatur Saturnus, quam Iupiter, hic autem citius, quam Mars, siquidem Saturnus Solem mosu diurno vero tantummodo 7. vel 8. scrupulis, insequitur, Iupiter autem 13. vel 14. Mars vero 38. vel etiam 46. scr. si scilicet fuerint in apogaeis epicya clorum, quod fieri necesse est in coniunctionibus cum Sole. Ita vnus idemque horum trium planetarum in eccentrici perigaeo existens tardius à Sole relinquitur, quam in apogaeo, motus enim eius proprius verus illic velocior, hic tardior est: Vt Martis diurnus motus verus in eccentrici & epicycli apogaeo, est 38. scr. sed in perigaeo eccentrici & apogaeo epicycli est 46. scr. Sed inferiores duo Venus & Mercurius si retrogrediantur, propter motus suos à Sole in oppositas partes nitentes, citius ab ipso recedunt, tardius autem si directi sint. Quod ipsum tamen maturius fit in Mercurio circa puncta proximi accessus, quam alibi. Ibi enim Mercurius Soli coniunctus potest motu diurno procedere 1. gr. 54. scr. vel retrocedere 1. gr. 4. scr. Sed in apogaeo Soli coniunctus non procedit vltra o. gr. 35. scr. Venus autem directa citius emergit in eccentrici perigaeo, retrograda vero citius in apogaeo. Nam in apogaeo coniuncta Soli & directa potest motu diurno conficere 1. gr. 13. scr. retrograda autem o. gr. 38. scr. At in perigaeo soli coniuncta & directa permeat vna die 1. gr. 16. scr. retrograda verò o. gr. 26. scr. Luna velox citius se ostendit, quam si tarda sit.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 422","label":"IDDUNEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/422","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/422"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 424","label":"IDDUNEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/424","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/424"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}