{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 457","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 457","ref":"457","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/457","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/457","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/457.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Quia vero luna non sub ecliptica semper incedit: no etiam vmbram suam semper ad mundi seu terrae centrum dimittere potest, sed vtrinque in austrum vel boream, pro vt latitudinis eius ratio tulerit, eam deijcit, quin & in ortum atque occasum, videlicet post vel ante coniunctionem veram extendit. Quare paßio ista nequaquam ad centrum terrae, ex quo verorum motuum lineae educuntur, sed ad visum eorum, quos vmbra lunae appraehendit, determinanda est. Huc ergo parallaxeon non postremus vsus exigitur. Quomodo vera & apparens coniunctio ad seinuicem comparatae sunt? 1. Vera & apparens coniunctio eodem tempore simul fiunt, si vera luminarium coniunctio in 90. Zodiaci gradum supra horizontem incidat. Ibi enim parallaxis, locum apparentem non mutat à vero secundum longitudinem Zodiaci. 2. Apparens coniunctio praecedit veram, si lus minaria veris motibus coeant in quadrante Zodiaci orientali, ab ortu ad 90. illum gradum. Ibi enim parallaxis facit visum motum praecedere & verum sequi, siquidem visus locus semper humilior est vero. 3. Apparens coniunctio sequitur veram, si luminaria veris motibus inter 90. gradum & occidentem coniungantur. Ibi enim verus motus praecedit apparentem. 4. Que Ex tabulis Prutenicis semidiameter Solis in apogaeo eccentrici sui in eccentricitate maxima colligitur 15. scr. 40. sec. in perigaeo autem 17. scr. 2. sec. sed in minima, qualis hodiè fermè est, eccentricitate semidiameter Solis apogari est 15. scr. 49. sec. perigaei 16. scr. 52. sec. Sic lunae apogeae in nouilunijs & plenilunijs semidiameter est 15. scr. 0. sec. perigaeae 17. scr. 49. sec. Si ergo lunae apparens latitudo fuerit maior in coniunctione visibili, quam vtriusque luminaris semidiameter, ipsa de Sole nihil obscurare potest. Sed si minor sit, ipsa tantam de eo portionem tegit, quanta latitudinis & aggregati ex semidiametris differentiae congruit.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 456","label":"ECLIPSIS SOLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/456","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/456"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 460","label":"ECLIPSIS SOLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/460","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/460"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}