{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 52.1-4","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 52.1-4","ref":"52.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/52.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/52.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/52.1.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Vter horum motuum simplicium competit corpori coelesti? Proba. Circularis. 1. Argumentum. Partes mouentur ad motum totius. Sed stelli de coelesti corpore nihil videmus nisi stellas) meuentur circulariter, ergo & totum coelum. Stellas circulariter moueri, probatur ab apparentijs. I. Sol, Luna, & reliquae stellae omnes, quae motu diurno oriuntur & occidunt, ascendunt ab ortu ad fastigium, & inde pari velocitate ad occasum descendunt, eodemque modo redeuntes, pristinum cursum repetunt. Ergo mouentur circulas riter. Solus enim circularis motus haec phaenomena saluare, & peracta eodem modo reducere potest. II. Magis clarum hoc est in stellis propè polum semper apparentibus. Istae motu diurno circa punctum vnum, quod polus est, perfectos circulos describunt, cosque aequidistantes, minores quidem, quae polo viciniores sunt, & maiores, quae remotiores existunt, donec ad eas peruentum fuerit, quae horizontem subeunt, quarum rursus polo viciniores breui tempore latent, tardius vero secundum longioris distantiae proportionem remotiores redeunt. Ergo omnium testimonio, ipsae & totum coelum mouentur in orbem. III. Stellae in reuolus tione diurna retinent eandem distantiam à terra, ergo secundum definitionem motus circularis, mouentur circulariter. Si enim distantiam mutarent, non retinerent eundem situm ad se, neque eandem magnitudinem, cum quae propiora sunt sub maiori visionis angulo cernantur, quam si eadem fuerint remotiora. Obiectio per instantiam. Sol, Luna, & omnes stellae prope horizontem siue orientalem siue occidentalem, nonnunquam multo maiores apparent, quam in medio coell. Ergo distantiam à terra variant, & per itper consequens, coeli motus cacularis non est. Respondeo. Sensus, quotiescunque id sit, decis pitur. Hoc proba. I. Nisi deceptionis causa aliqua subesset: aequali quantitate quotidie viderentur stellae orientes & occidentes. Sed hoc non fit, maiores enim apparent, si instantibus pluuijs aer multis humidis vaporibus sit refertus, minores si purior. Ergo &c. II. Si reuera tum nobis essent propiores, o portebat vtique ijs populis, quibus eodem momento in coeli medio sunt positae, easdem stellas itidem maiores apparere, & minores quando ad nostrum meridianum peruenientes illis locis oriuntur vel occidunt.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 51","label":"ROPOSITIO SECVNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/51"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 52.5-6","label":"52.5 to 52.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/52.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/52.5"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}