{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 77","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 77","ref":"77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/77.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Igitur distantia centrorum terrae & visus stri respectu coeli penitus euanescet. 1111. Argumentum. Copernicus demonstrat Solem in Apogaeo à terra pesse 1179. semidiametris terrae. Huiusmodi utem linea, addita vel ablata vnitate, sensu non otest animaduerti vel aucta vel decurtata esse. ergo Terra ad solis fastigium omnem sensum effugit. ta enim sensibilem rationem habere dicuntur, uorum differentia sensu percipi potest. V. Argumentum. Si maiora corpora propter longiorem remotionem tantilla apparent, vt vix pro punctis aestimentur, multo minus terrae quantitas sensibilis erit. Sed stellae, quae in coelo minimae sextae magnitudinis sunt, ab Alphragano censentur decies octies maiores esse globo terreno (quas tamen multo maiores esse dubium non est) tantum velut punctula fulgentia, apparent; Sol item, qui à Ptolemaeo demonstratur centies sexagies sexies terreno globo maior, vix pedalis iudicatur. Quid igitur de terrae exilitate sentiendum foret, si liceret eam ex tanto interuallo spectare? dubium non est, quin penitus euanesceret. VI. Argumentum. Si terrae magnitudo esset sensu notabilis: Nobis in superficie eius degentibus omnia contingerent, quae supra dicta sunt euentura, si Terra extra mundi medium esset. Terrae ergo quantitas nec ad Solis sphaeram, multo minus ad superiores sphaeras sensibilis est, nec in eorum motibus sensu notabilem diffes rentiam procreare potest.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 76","label":"SEPTIMA PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/76"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 78","label":"OCTAVA PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/78"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}