{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 81","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/81.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"APPENDIX TERTIAE PARTIS LIBRI PRIMI. De dimensione globi Terreni. Vperioribus quae de figura & magnitudine globi terreni dicta sunt, non incommode locus hic de dimensione Terrae annectitur. Quanquam enim Georaphicus magis sit, quia tamen fundamenta eius ex Astronomia dependent: quia item non modo in sphaerarum coelestium magnitudinibus dimetiendis terrae semidiameter pro regula asciscitur: sed etiam in ipso globo terreno phaenomena tam primi quam secundorum mobilium diuersimode secundum locorum distantiamvariantur: Operae praecium est Ambitus Circuli maximi in terra, eiusque diametri dimensionem in aliqua mensura vulgariter nota cognitam esse. Ex quibus facili artificio Areae circuli maximi, item superficiei globosae quantitas, & tandem integra soliditas globi eius in eadem mensura in uestigari potest. uo fundamento innotescit Ambitus circuli magni in Terra? Primo omnium partis alicuius certae circuli magni mensuram certam in stadijs vel miliaribus, vel simili dimensione cognitam esse necesse est. quomodo partis alicuius certae certa mensura cognoscitur? Hoc Artifices ex obseruationibus phaenomentencaelestium diuersis locis habitis, & cum distantia locorum itineraria collatis indagarunt. Sic Erathostenes animad.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 80-2","label":"CONCLVSIC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/80-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/80-2"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 82","label":"CONCLVSIC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/82"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}