{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae xli","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae xli","ref":"xli","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xli","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xli","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xli.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"CIRCVMFERENTIA CIRCVLI vel CIRA CVLARIS LINEA, ARMILLA, est linea circulum compraehendens, ad quam à puncto intra eam medio omnes productae lineae sunt inter se aequales. Vel, Est linea, quam describit transitus alterius termini lineae rectae, circa alterum terminum immotum circumductae. Et haec ipsa linea est vna & sola, quae CVRVA dicitur, caeterae verò, vt Qualis, Lenticularis, Spiralis, &c. mixtae sunt. NOTANDVM hîc, In Astronomia praesertim priore parte, quae Sphaerica est, Circulus sumitur (impropriè tamen) pro circumferentia, vel armilla, Vt Aequinoctialem, Coluros &c. quanquam tantummodo circulares lineae sunt, descriptae in appellare circumferentia sphaerae: circulos tamen de circuli consueuimus. Quod si autem quandoque Planum. huiuscemodi area dicendum est: Voculam, addimus, vt Planum Aequinoctialis, planum Eclipticae. &c. Interdum etiam circuli appellationem tribuimus superficiei duabus circularibus lineis compraehensae, quae Zona propriè dici debebat. Hoc modo Zodiacus, circulus vocatur. CENTRVM CIRCVLI, est punctum in circulo medium, à quo omnes rectae ad circumferentiam circuli ductae, sunt inter se aequales.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae xl","label":"LINEAE PARALLELAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xl","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xl"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae xlii","label":"LINEAE PARALLELAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xlii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xlii"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}