{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae xxiv","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae xxiv","ref":"xxiv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xxiv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xxiv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xxiv.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Hac igitur occasione arrepta, quem iste sphaerae Author scopum praefixum habuerit, & qua via ad eum peruenire intenderit, examinare coepi. Quo facto tandem intellexi, methodum illam, quam ipse persequi conatus est, non modo omnibus numeris absolutißimam, sed etiam talem esse, qua alia nulla huius scientiae fundamentis tradendis aptior excogitari poßit. Quam vnam ob causam Epitomen eius iam vltra 300. annos sibi occulto fauore omnes Europae Academias deuicisse mihi persuadeo, vt non tantum locum suum, aequè ac aliae sublimiores scientiae, sibi inter eas seruauerit, verum etiam plurimorum interpretum animos sibi beneuolos reddiderit, quin etiam non paucos, à quibus ipse tanquam tyronum pestis flagellatur, in suam sententiam pertraxerit, vt velint nolint (quanquam methodum eius hi nulla parte intellexerint, alioqui quod agunt nunquam acturi fuissent: illi vero eam non animaduerterint, sicut ex scriptis vtrorumque clarum est) ab eo abstinere vel palàm vel clam non poßint. Hanc ergo methodum mihi etiam sequendam putaui. Quae sic se habet. Ioannes de Sacro Buscho (non ile Sacro Busto velut sacro nico sepulchro, vt quidam autumant, sed vocula barbarica, de Sacro Buscho seu Rubo, de quo Exod. 3. cui vel Altare vel Sacellum, in quo sacra ipse peragebat priusquam Lutetias ad Matheseos profeßionem vocaretur, dicatum erat) volens Isagogen Astronomicam conscribere, non vnius tantum, sed vtriusque partis & sphaericae & theoricae rudimenta tradere instituit, quemadmodum toto eius opere, maxime vero tertio & quarto tractatu apparet, in quorum illo omnia phaenomena sphaeris ca vel motus primi elegantißimè in suas classes redegit: In altera autem, quaedam theoricarum phaenomenabreuißimis complexus est, quae tamen non eadem, qua illa, dexteritate absoluit.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae xxiii","label":"STLIN GOEPPINGENSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xxiii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xxiii"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae xxv","label":"STLIN GOEPPINGENSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xxv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xxv"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}