{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 103-2","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 103-2","ref":"103-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/103-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/103-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/103-2.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"MCTAELI STIFELII ARITHMETICAE LIBER SECVNDVS, DE NVmeris irrationalibus. De essentia numerorum irrationalium. Caput 1. ERITO disputatur de numeris irrationalibus, an ueri sint numeri, an ficti. Quia enim in Geometri cis figuris probandis, ubi nos rationales numeri destituunt, irrationales succedunt, probantque praecise ea, quae rationales numeri probare non poterant, certe ex demonstrationibus quas nobis exhibent: mouemur & cogimur fateri, eos uere esse, uidelicet ex effectibus eorum, quos sentimus esse reales, certos, atque constantes. At alia mouent nos ad diuersam assertionem, ut uidelicet cogamur negare, numeros irrationales esse numeros. Scilicet, ubi eos tentauerimus numerationi subijcere, atque numeris ratio nalibus proportionari, inuenimus eos fugere perpetuo, ita ut nullus eorum in seipso praecise apprehendi possit: id quod in resolutionibus eorum sentimus, ut inferius forte suo loco ostendam. Non autem potest dici numerus uerus, qui talis est ut praecisione careat, & ad numeros ueros nullam cognitam habeat proportionem. Sicut igitur infinitus numerus, non est numerus: sic irra tionalis numerus non est uerus numerus, quod lateat sub quadam infinitatis nebula. Sitque non minus incerta proportio numeri irrationalis ad rationalem numerum, quàm infiniti ad finitum. Deinde, si numeri irrationales essent numeri ueri, tunc aut essent integri, aut essent fracti. Fractos autem numeros (ut stet distinctio debita) uoco eos, qui constant numeratore & denominatore, ita ut inter duos aliquos numeros integros & imme diatos cadant: ut 81/ seu 121 cadit inter S & 9. Neque enim 1/ aut quam inter fractos numeros recipio, sed inter integros &em. Quòd autem numeri irrationales non sint numeri integri, facile ostenditur.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 103","label":"DOCTISSIMO ET HVMANISSIMO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/103"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 104","label":"MCTAELI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/104"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}