{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 104","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 104","ref":"104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/104.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Quilibet enim numerus irrationalis, cadit inter duos aliquos numeros immediatos. Vt Vg 6 cadit inter 2 & 3 & V810. VgI I. VgI2. VgI3. Vg14.V815. cadunt inter 3 & 4. Et sic de alijs. Satis autem constat, ut inter duos numeros integros immediatos, nullus cadat numerus integer, id quod ratio uocabuli manifeste tradit. Ergo nullus numerus irrationalis potest esse numerus integer, cum singuli cadant inter immediatos. Item nullus numerus irrationalis potest esse numerus fractus. Impossibile enim est, ut ex multiplicatione numeri fracti, in se, fiat numerus integer. Sed numeri irrationales multiplica tione sui in se, faciunt numeros integros: ut Vg 6 in se quadrate facit 6, & Vce 6 in se cubice facit 6, &e. Ergo numeri irrationales non sunt numeri fracti. Antecedens patet. Si enim denominator non numerat numeratorem, multo minus quadratum denominatoris numerabit quadratum numeratoris. Item multo minus cubus denominatoris numerabit cubum numeratoris, ut fiat numerus integer &c. Vnde sicut nullus numerus integer multiplicatione sui in se potest producere numerum fractum, sic nullus numerus fractus multiplicatione sui in se potest producere numerum integrum. Item quilibet numerus fractus, certam habet cognitamque proportionem ad quemlibet numerum integrum: sed nullus numerus irrationalis habet certam cognitamque proportionem ad ullum numerum uel integrum uel fractum, ut paulo superius dixi. Ergo numerus irrationalis, sicut non potest esse numerus integer, sic etiam non potest esse numerus fractus. Item licet infiniti numeri fracti cadant inter quoslibet duos numeros immediatos, quemadmodum etiam infiniti numeri irrationales cadunt inter quoslibet duos numeros integros im mediatos. Ex ordinibus tamen utrorumque facile est uidere, ut nullus eorum ex suo ordine in alterum possit transmigrare. Nihil igitur est, si cogites numerum aliquem irrationalem posse coincidere cum aliquo numero fracto propter infinitatem fractorum. Sed uideamus ordines quorum mentionem feci. Ordo fractorum inter 2 & 3. ceps in infinitum. Ordo medialium cadentium inter 2 & 3. Vgg 20. Vgg 21. V38 22. Vgg 23. Vgg 24. Vgg 26. Et sic deinceps in infinitum. Non te moueat in ordinibus illis, quòd nulla seruatur uel","prev":{"citation":"Arithmetica integra 103-2","label":"MCTAELI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/103-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/103-2"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 104-2","label":"MCTAELI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/104-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/104-2"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}