{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 106","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 106","ref":"106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/106.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Et quamuis res haec algorithmum requirat, quem inferius ponam capite sexto, nihilominus tamen pergam, ut definitiones reddam perspicuas. Sic autem iudicabis quantitates esse commensurabiles aut incommensurabiles. Positis duabus quantitatibus, si ex diuisione unius per alteram, proueniat quotiens rationalis, tunc quanti tates illae duae, erunt commensurabiles, seu (quod idem est) com municantes. Vt dum diuido Vg 72600 per Vg 2904, tunc producitur Vg 25, id est 5. Sunt ergo quantitates illae ad inuicem commensurabiles. Sic dum diuido V372600 per V346464, pro ducitur Vg 1 1/2, id est 114/. sunt ergo quantitates illae etiam commensurabiles. Si uero ex diuisione unius per alteram fiat quotiens irrationalis, erunt duae quantitates illae incommensurabi les, seu (quod idem est) non communicantes. Vt dum diuido Vg48 per VS, producitur quotiens ille irrationalis V36. Ergo quantitates illae sunt incommensurabiles. Vt autem inueniendae sint mensurae communes, uidebimus circa propositionem tertiam decimi. VSecundo meminit linearum, dicens: inee potentia commensurabiles dicuntur, quarum quadrata numerat vna communis superficies. ] Quasi dicat: aliter loquimur de com mensurabilitate & incommensurabilitate quantitatum (id est, numerorum irrationalium) abstractarum: atque aliter loquimur de eisdem, quando contrahuntur ad lineas. Quando enim loquimur de commensurabilitate quantitatum, tunc nulla utimur determinatione distinctionis, sed simpliciter dicimus, duas quantitates, aut esse commensurabiles, aut incommensurabiles. Sed quando loquimur de commensurabilitate linearum, tunc utimur aliqua determinatione distinguunte, & non tam simpliciter loquimur.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 105-2","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/105-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/105-2"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 107.1-5","label":"107.1 to 107.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/107.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/107.1"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}