{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 107.1-5","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 107.1-5","ref":"107.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/107.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/107.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/107.1.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Vt (exempli gratia) lineas AB & BD, superioris figurae, uocamus commensurabiles, sed non simpliciter, sunt enim in seipsis ad inuicem incommensurabiles, sed uocamus eas commensurabiles potentia. Quia lineae quarum quadrata numerat una communis superficies (ut quadrata line arum AB & BD, numerat superficies E, item utranque etiam nume rat superficies KEL, scilicet ternarius numerat 9 & 18) dicuntur commensurabiles (etiam si in semetipsis adinuicem sint incommensurabiles) potentia. Deinde adhuc aliam restrictionem facimus. Cum enim om nes lineae longitudine rationales, ad inuicem sint commensurabiles potentia & longitudine (ut AB ad ABC &c. ) Item mul tae lineae rationales potentia tantum, sint adinuicem commen surabiles potentia & longitudine (ut est BD ad BDF, id est, VgI8 ad Vg72. item BDF ad BDFG, id est Vg 72 ad Vg162 &c.) Item multae etiam aliae lineae irrationales longitudine & potentia, sint ad inuicem commensurabiles potentia & longitudine (ut est BC ad BCH, id est, VggI62 ad Veg 2592 &c. ) quaedam uero in seipsis sint adinuicem incommensurabiles, licet quadrata earum sint commensurabilia (ut sunt lineae AB & BD, id est 3 & VgI8): ideo quasdam lineas uocamus commensurabiles longi tudine & potentia, id est, commensurabiles simpliciter: alias uero uocamus commensurabiles potentia tantum, id est, commensurabiles secundum quid. Sequitur: Linee autem potentia incommensurabiles dicuntur, quarum quadrata non numerat vna communis superficies. Vt lineae superioris figurae, AB & BC, item BD & BC. Impossibile au tem est, ut duae lineae potentia incommensurabiles, possint esse longitudine commensurabiles: sicut necesse est, ut duae lineae longitudine commensurabiles, sint etiam potentia commensurabiles. Omnes uero lineae tredecim specierum irrationalium, quas ponit Euclides, sunt potentia incommensurabiles, ad quamlibet lineam rationalem: sicutiomnes lineae potentia tantum rationales, sunt potentia tantum commensurabiles, ad lineas rationales longitudine. Vnde sequitur in Euclide: Que cum ita sint, manifestum est, quod cuilibet linee posite, multe alie linee sunt incommen surabiles, quedam in longitudine tantum, quedam in longitudine et potentiaLineam positam uocat eam, qua (ut mox dicet) ratiocina, mur. Ea non est alia, quàm rationalis longitudine. Omnes autem lineae, quae ad lineam aliquam longitudine rationalem, sunt commensurabiles potentia tantum (ut sunt omnes lineae poten tia tantum rationales, sicut paulo superius dixi) sunt ad eam incommensurabiles longitudine tantum, ut satis patet.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 106","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/106"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 107.6-7","label":"107.6 to 107.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/107.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/107.6"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}