{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 110.1-4","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 110.1-4","ref":"110.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/110.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/110.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/110.1.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Vndecimae speciei exemplum, Vggce 12. Duodecimae speciei exemplum, Vds. Et sic de alijs. Ex ijs speciebus poteris iudicare de alijs. Horum autem signorum inuentionem docebo in mea Algebra. Licet autem hae species dicantur Simplices, tamen signa earum inueniuntur esse composita saepissime. Vt haec signa sunt com posita: vρg. Vgce. Vροg. Vcce. Veß. V88ce. Vybß. Vceß. V8828. Vgcte. &c. Sed haec sequentia signa sunt simplicia: Vg. Vce. Vβ. Vbß. Veß. Vdß. &c. Satis autem intelligis, ut uox signi, & figura signi se mutò ponant. Existimo ego (ut de ratione uocabuli disputem) Mediales dici, propter media proportionalia, quae per mediales numeros inueniuntur. Poteris enim (medialium beneficio) inter quoslibet duos numeros, media proportionalia constituere, quotquot libuerit. Sed de hac inuentione infrà dicam suo loco. Numeri etiam rationales, reducti ad signa medialium (de qua reductione in Algorithmo medialium dicam) usus suos habent. Nam quoties medialium aliquis uenerit multiplicandus, aut diuidendus, per numerum rationalem, tunc rationalis ille redu citur ad signum illius medialis. Sed haec ad Algorithmum per tinent. Item numeri rationales sub signis medialium reducti, pulcherrime probant regulas Algorithmorum quascunque, de numeris irrationalibus dabiles: quoties uidelicet pro exemplo regulae probandae assumuntur &c. Sed & haec ad Algorithmos pertinent. VSecunda species numerorum irrationalium, uocatur Compositorum: & habet duas subspecies. Prima uocatur bimedialium, & fit ex additione medialis nu meri ad medialem, eiusdem speciei medialium. Vt /g12–788, Secunda species compositorum, uocatur binomialium: & fit ex additione medialis numeri ad rationalem, uel ad medialem, alterius tamen speciei medialium. Exemplum primi 6–7312, item Vg 12–2. Exemplum secundi Vγι 2 –ύσα 12, item De signis illis duobus – & Quando addenda sunt duo incommensurabilia, uel duo ali qua, quorum proportio ignoratur (ut in cossicis numeris ferè ubique fit) tunc interponimus signum hoc – ipsis addendis, dicimusque ita completam esse additionem. Et hac ratione uocatur signum additorum.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 109-2","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/109-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/109-2"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 110.5-6","label":"110.5 to 110.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/110.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/110.5"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}