{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 14","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/14.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Exempla primi Quia autem in Progressionum Geometricarum tractatione, ui deo esse locum, ubi recte & commode dici possit, quicquid dicendum fuerit de soliditate numerorum. Et in tractatione Progressionum Arithmeticarum, locus est, ubi de Polygonalibus & Pyramidalibus dicere commode possim quantum sufficit. Nihil aliud restat hoc loco, quàm ut de compositis numeris dicam, quate nus sunt quadrangulares orthogonaliter, uidelicet aut quadrate, aut aliter. ut sunt altera parte longiores, sicut hae duae figurae satis indicant, Eos etiam numeros, qui altera parte longiores sunt, hoc loco negligo, tanquam parum utiles, nisi regula quadam longitudinem latitudini conferant, ut diametrales numeri, qui certas proportio nes statuunt inter suam latitudinem & longitudinem. De diametralibus ergo numeris atque quadratis, hoc loco dicam, eo quod regulares superficies habere uideantur. VDe quadratis numeris. Vadratus numerus, est qui partem habet aliquotam, à se ipsa denominatam, ut 7 est septima pars de 49. ut uides ex figura quadrata paulo superius posita. Aequat enim illa, ex hac ratione, longitudinem latitudini. Quadratorum numerorum usus infinitus est, ut ex ijs intelliges, quae de irrationalibus numeris & de Algebra dicam. Sufficiant ergo haec pauca, hoc loco pro multis. Primo. Notum est ununquemque numerum ex se componere quadratum, ut 7 septies faciunt 49. ut indicat figura quadrati posita. Secundo. Omnis numerus quadratus, multiplicatus in quadratum, quadratum numerum componit. Tertio. Numeri quadratis similes, dum inter se multiplicantur, quadratum numerum componunt. Dicuntur autem numeri duo, quadratis similes, inter quos mediat numerus, diuidens proportionem eorum in duas proportiones aequales, cum tamen ipsi non sint quadrati. Hoc autem quadratis peculiare est, ut inter quoscumque duos, mediet numerus proportionaliter. Et impos sibile est, ut inter numerum quadratum, & numerum non quadratum, nu merus cadat, qui praedicto modo mediet, id est, proportionem extre morum aequaliter diuidat. Sic autem inuenitur medians numerus, seu medium proportionale. Numeros ipsos (siue sint quadrati siue qua dratis similes) inter se multiplica, & radix producti erit numerus","prev":{"citation":"Arithmetica integra 13-2","label":"ADDITIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/13-2"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 14-2","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/14-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/14-2"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}