{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 149","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 149","ref":"149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/149.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":401,"text":"tentia sunt commensurabiles. Vt quia V2B1944 & V3224 ad inuicem sunt commensurabiles, necesse est ut Vg 1944 & V324 ad inuicem sint commensurabiles. Patet hoc ex Campani septima. Item sic patet. Proportio commensurabilium terminorum, est rationalis (ut docet 6 huius decimi) Proportio autem ratio nalis, est proportio integra: proportio uero irrationalis, est proportio fracta. Impossibile autem est, ut res integra fiat fracta, ex duplatione sui. Ergo impossibile est, ut termini proportionis rationales, fiant incommensurabiles, si ipsa proportio du pletur: id quod fit, dum loco radicum ponuntur earum quadrata. Secunda. Quantitates commensurabiles, non necessario ponunt radices commensurabiles. Applicatio. Lineae quae potentia sunt commensurabiles, non necessario sunt longitudine commensurabiles. Vt Vg 54 & V324 sunt commensurabiles: radices uero ponunt incommensurabiles has V2854 & gg 24. Patet hoc etiam ex proportionum applicatione. Nam sicut numeri integri aliquando dimidiatione sui, ponunt numerum fractum: sic propor tio integra, aliqum fit proportio fracta, per dimidiationem sui, &c. Tertia. Radices commensurabiles, non necessario ponunt quaorata Applicatio. drata incommensurabilia. Lineae quae longitudine sunt incommensurabiles, non necessario sunt potentia incommensurabiles. Vt /(3854 & V(8824, sunt ad inuicem incommensurabiles, & tamen ponunt quadrata haec ad inuicem non incommensuraPatet hoc etiam ex proportionum applicatione. Sicut enim fieri potest, ut numerus fractus duplatione sui, fiat integer: sic fieri potest ut proportio fracta (id est, irrationalis) duplatione sui fiat integra seu rationalis. Quarta. (Duantitates incommensurabiles necessario habent radices incommensurabiles. Applicatio. Lineae quae potentia sunt incommensurabiles, necesse est, ut longitudine quoque sint incommensurabiles. Vt quia Vg8 & V86 sunt incommensurabiles, necesse est, ut & radices sint incommensurabiles, uidelicet V288 & V286. Patet hoc etiam ex proportionum applicatione. Nam sicut nullus numerus fractus dimidiatione sui fit integer: ita nulla proportio irrationalis, dimidiatione sui fit rationalis. De propositione quam Campanus facit octauam. Anc propositionem quam Theon facit duodecimam, Campanus facit octauam. Habet autem tres concomitantes propositiones. Et tractationi earum respondent talia quaedam, quae VII libro tractauit Euclides. Nam quod dicit prior: VSi fuerint due quantitates vni quantitati commensuraßiles, ipsas quoque ad inuicem commensurabiles esse necesse est. Simile est huic: Si fuerint duo numeri contra unum compositi, ipsos quoque contra se compositos esse oportet. Vt quia uterque horum, 343 & 56, compositus est contra 21, necesse est, ut ipsi quoque contra se sint compositi. Sic quia utraque quantitatum harum V/g 72 & V898, huic tertiae sunt commensurabiles Vz8, necesse est, ut etiam inter se sint commensurabiles. Item huic. VSi fuerint due quantitates, quarum vna alicui tertie sit commensurabilis, altera eidem tertie incommensurabili, erunt due quantitates ille incommensuraßiles.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 148-2","label":"VVVSS—G","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/148-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/148-2"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 150","label":"VVVSS—G","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/150"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}