{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 151-2","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 151-2","ref":"151-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/151-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/151-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/151-2.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"clides docuit de numeris rationalibus, conueniant cum nume ris irrationalibus, de quibus hoc loco docuit. Si fuerint quatuor numeri proportionales (inquit 20 septimi) quod ex ductu primi in ultimum producitur, aequum est ei quod producitur ex ductu secundi in tertium. Et si quod ex primo in ultimum producitur, aequum fuerit ei quod ex secundo in tertium, illi quatuor numeri sunt proportionales. Si fuerint quatuor numeri proportionales (inquit 14 septimi) permutatim quoque proportionales erunt. Si fuerint quatuor numeri proportionales (iuxta I1 septimi) faciet diuisso secundi per primum, quantum diuisio quarti per tertium. Et si secundus diuisus per primum, fecerit id quod quar tus diuisus per tertium, erunt quatuor numeri illi proportionales. Si fuerint quatuor numeri, quorum secundus primum toties contineat, quoties quartus tertium, continebit (iuxta 9 & 10 septimi) tertius primum, quoties quartus secundum. Si fuerint quatuor numeri, quorum secundus toties contineat primum, quoties quartus tertium, continebunt (iuxta 5 & 6 septimi) secundus & quartus pariter accepti, primum & tertium pariter acceptos, quoties secundus continet primum &c. Euclides etiam hoc signo testari uoluit, se hic loqui de irratio nalibus numeris proprie, sicut in septimo de rationalibus, quod utrobique coeperit à propositionibus similibus. Sic enim prima septimi, similima est secundae decimi: & secunda septimi, similima est tertiae decimi: & tertia septimi, similima est quartae decimi. De propositionibus quibus Euclides utitur tanquam elementis quibusdam ad compositionem sua rum tredecim specierum. Cap. XIIII.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 151","label":"VVVSS—G","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/151"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 152","label":"VVVSS—G","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/152"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}