{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 156","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 156","ref":"156","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/156","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/156.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Quòd autem DB sit linea excessus, satis patet ex penultima primi: scilicet, 5 2 est differentia inter 208 & 156. Circa hanc propositionem obseruandae sunt proportiones numerorum quadratorum ad numeros quadratos, atque cauendae. Si enim CB ad AC talem aliquam proportionem habuerit, respondebunt quidem lineae propositioni huic tertiae atque eius conuersae: sed lineae illae inutiles erunt pro decimo Euclidis, cum sint omnes merae rationales. Et ego quidem ex hac propo sitione & figuris exemplorum eius, obseruaui proportiones illas quas circa propositionem elementarem primam posui, & quarum mentionem etiam feci lib. 1. cap. 2. De propositione ultima elementari, & eius conuersa. Ltima propositio elementaris, est opposita tertiae elementari, & conuersa eius est opposita conuersae ipsius Etertiae. Requirunt autem, haec ultima & conuersa eius, lineam rationalem aut medialem, pro linea exempli longiore: aliàs enim lineae exemplorum ipsarum, nihil facerent ad usum decimi. Itaque rationalis linea aut medialis, sumpta pro linea longiore exempli, diuidenda erit in partes duas incommensurabiles, per superficiem E. Quod ut fiat mox dicam, positis prius propositionibus ipsis. Elementaris ultima. VSi fuerint due linee inequales, quarum longiorem diui dat in duas partes incommensuraßiles, superficies equalis quarte parti quadrati breuioris linee, ita quod desit ad eius com pletionem superficies quadrata, erit longior potentior breuiore augmento quadratilinee incommensurabilis ipsi longiori in longitudine. Conuersa ultimae huius. VSi fuerint due linee inequales, quarum longior sit potentior breuiore augmento quadrati linee incommensurabi lis ipsi longiori in longitudine, adiungaturque ei superficies equalis parti quarte quadrati breuioris linee, defueritque superficies quadrata, necesse est vt ipsa superficies adiuncta ad eandem lineam longiorem diuidat in duas portiones incommensur. Exemplum. Linea AB, 12. CB, DB, Vg48. CE, Vg24. Exempla harum propositionum sic formantur seu figurantur. Primo omnium pone quadratum F, cuius costa sit residuum","prev":{"citation":"Arithmetica integra 155-2","label":"155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/155-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/155-2"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 156-2","label":"156","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/156-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/156-2"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}