{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 159","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 159","ref":"159","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/159","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/159.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Sub hac ego diuersitate (data ratione) medium teneo, & Euclidem propositiones posuisse arbitror, sicut dixi. Fieri enim po tuit, ut Euclidis propositiones, quae ad manus Theonis peruenerunt post aliquot secula, alicubi fuerint mutatae, quicquid tandem sit quod de Campani exemplaribus opinamur. Facit & hoc me liberiorem in iudicando, quòd propositiones Euclidis, non sunt euangelium Christi. Res sic habet. Duae lineae rationales commensurabiles in longitudine, siue longitudine sint rationales, siue irrationales, nullam continere possunt superficiem aliam praeter rationalem. Hoc generale est siue superficies sint quadratae, siue altera parte longiores. Et quidem de altera parte longioribus, exemplum habes supe rioris propositionis. Hic uero ponam exemplum quadratorum, quod sequitur. Est autem quodlibet ens suo aequali commensurabile. Sic costa costae in quadrato eodem, &c. Quadrata superficies, habens aream numeri quadrati, costam habet longitudine rationalem. Quae uero aream habet numeri non quadrati, costara habet longitudine irrationalem, ut uides ex hoc exemplo sequenti. Sed Vg32 Vg 32 VSed, ut ad disputationem meam reuertar, hoc uide in textu propositionis Campani. Cum propositio eius sit de lineis longitudine rationalibus, superficiem continentibus: id est, sit de lineis primae speciei solummodo, quid opus erat adijcere hoc, Laterique primo in longitudine commensurabile. Quasi uero possibile sit, duas lineas longitudine rationales, esse incommen surabiles. Vides certe, ut propositio ista nesciens semetipsam frangat, & Theonis propositioni locum faciat. Recte uero & commode meminit commensurabilitatis, at non recte determi nat lineas uocabulo longitudinis. Siquidem quaelibet linea rationalis longitudine, commensurabilis est cuilibet lineae rationali in longitudine: ut paulo superius indicaui.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 158-2","label":"158","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/158-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/158-2"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 2-2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/2-2"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}