{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 168","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 168","ref":"168","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/168","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/168.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"facit superficies Ae, tantum facere debent superficies A & D: & quantum facit F, tantum facere debent B & C. Debet autem area ipsius Afacere 9, & area D 162, & area BVg1458, & tantundem facere debet etiam C. Cum autem AB linea sit binomialis prima, sitque BC linea longitudine rationalis, necesse est superficiem AeF esse superficiem binomialem primam, ut deducitur ex ea propositione, quae in hoc capite erit septima seu ultima. Sententia igitur propositionis huius est haec: Superficies qua drangula rectangula, contenta sub linea longitudine rationali, & binomiali prima, est binomialis prima, & si superficies illa quadretur, necesse est lineam quadraturae illius, esse binomialem lineam. Et quia talis linea modo est binomium primum, modò binomium secundum, modò tertium, modò quartum, modô quintum, modò sextum, ideo in fine propositionis non additur uocabulo I Binomij) aliqua determinatio. Vnde si AB faciat 19––/372, & BC faciat 9, erit linea potens in superficiem AF(id est, linea EB) binomium quintum. Si autem BC faciat 8 (AB faciente 19–7872) erit linea EB binomium quar tum. Si autem BC faciat 6, erit linea EB binomium sextum &c. Sic ex superficie 97–732352, fit latus tretragonicum, existens binomium primum: faciet enim 7––V348. Item ex superficie 34––631152, fit latus tetragonicum, existens binomium secundum: facit enim radix quandrata areae illius Vg18–4. Item ex 98– (39600, facit radix quadtata binomium tertium, uidelicet Vg 50 –/248, &c. Est igitur haec propositio talis, ut requirat extractiones radi cum quadratarum de binomijs primis. Sic illa quae hanc apud Campanum sequitur, uidelicet 49. requirit extractiones radicum ex binomijs secundis. Et alia sequens (id est, Campani 50) requirit extractiones radicum de binomijs tertijs. Deinde Campani 51, requirit extractiones radicum de binomijs quartis. Et 52 Campani, requirit extractiones radicum de binomijs quintis. Et 53 Campani, requirit extractiones radicum de binomijs sextis. Sed illae propositiones in locis alijs tractabuntur. De radicum extractionibus ex binomijs, habet caput libri huius decimum. Propositio sexta capitis huius, quae est apud Campanum 54. VSi linee in longitudine rationali, adiungatur rectangu","prev":{"citation":"Arithmetica integra 167-2","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/167-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/167-2"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 168-2","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/168-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/168-2"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}