{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 176.5-7","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 176.5-7","ref":"176.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/176.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/176.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/176.5.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Oportet autem ut duae lineae mediales (per quas duae illae inueniuntur) sint tales, quae consti tuant bimedialem primam posterioris speciei: sic enim fiet, ut duae mediales inueniendae, component bimedialem secundam posterioris subspeciei. Vt si pro AE recipias Vgg 54, & pro EF seu pro BD recipias /331944, & pro AB recipias Vag108: oportebit ut pro BC ueniat recipienda V323888. Cum igitur priores duae, id est 88 54 & Vg 1944, contineant superficiem rationalem, uideli cet 18, necesse est duas posteriores (scilicet V281O8 & V33888) continere superficiem medialem, eò quòd tertia, id est Vz81O8, duabus prioribus incommensurabilis sit utroque modo. Item ne cesse est, per elementarem secundam, ut duae posteriores sint po tentia tantum commensurabiles, & maior tanto amplius possit quàm minor, quantum facit quadratum lineae incommensurabilis ipsi maiori in longitudine, hoc inquam necesse est, eò quod duae priores mediales sint tales. Propositio capitis huius sexta, quae apud Campanum est 50. VSi fuerit superficies binomio tertio, ac linea rationali in longitudine contenta, linea in eam potens erit bimediale secundum. Hac propositione significatur modus alius à superiore illo, propositionis primae capitis huius, quo inueniantur lineae bimediales secundae. Si enim fuerit superficies binomialis tertia, necesse est radicem eius quadratam (ea est linea potens in binomialem tertiam) esse lineam bimedialem secundam. Necesse etiam est, ut superficies contenta sub linea longitudine rationali una, alteraque binomiali tertia, sit binomialis tertia: ut in superioribus ostendi.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 176.1-4","label":"176.1 to 176.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/176.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/176.1"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 177","label":"Caput XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/177"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}