{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 177","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 177","ref":"177","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/177","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/177.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Vt si AB faciat /327––7824, & BC faciat S, faciet superficies ABCD VgI728–V81536, quam oportet esse superficiem binomialem tertiam, eò quòd numero eius commensurabilis sit numerus lateris eius irrationalis. Vnde medium proportio nale inter AB & BC, id est BE, erit linea bimedialis secunda, eò quod possit superficiem aequalem superficiei ABCD. Propositio capitis huius ultima, quae apud Campanum est 56. VCum adiuncta fuerit linee in longitudine rationali super ficies rectangula, equalis quadrato bimedialis secundi, latus eius secundum Sinomium tertium esse necesse est. Haec est conuersa praecedentis. Vnde sicut praecedens docet radicem quadratam extrahendam de binomio tertio, esse lineam bimedialem secundam: ita haec signat multiplicatione bimedialis secundi in se, produci binomium tertium. Scilicet linea BE potest superficiem EFGB, compositam ex BA & DC. Cum igitur BE facit V38768––V38192, facit superficiei quadratae pars, BA, V3384–V8192, & pars eius DC facit V3768– (3384. Et licet utraque earum sit binomialis sexta, tamen ad se additae, ita ut sub linea rationali in longitudine contineantur, tanquam sub latere uno, facient ambae partes sic compositae, binomialem superficiem tertiam. Nam la tus alterum erit linea binomialis tertia, ut necesse sit superficiem illam etiam esse binomialem tertiam. De propositionibus Euclidis tractantibus lineas maiores, quae constituunt speciem irrationalium linearum suarum quintam.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 176.5-7","label":"176.5 to 176.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/176.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/176.5"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 178","label":"Caput XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/178"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}