{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 179","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 179","ref":"179","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/179","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/179.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Item lineam EB esse medium proportionale inter KI & IM. Item si circulo (diametrum habenti rationalem) inscribatur pentagonus aequiangulus, tunc latus unum pentagoni illius cum linea subtensa uni angulorum respondebunt propositioni nostrae praesenti. Vt si AB diameter faciat 24, faciet latus ADVg. 360–72 25920: & linea AC faciet Vg. 360–7325920. Sunt igitur lineae CA & AD, quales requirit propositio capitis huius prima, Propositio capitis huius secunda, quae apud Campanum est 33. VCum coniuncte fuerint due linee potentialiter incommensurabiles, superfictemque bimedialem continentes, quarum anibo quadrata pariter accepta sint rationale, tota linea erit irrationalis, dicetueque linea mator. Hoc est quod superius dixi, partes, quales hic describuntur, componere lineam maiorem. Vt si ex latere pentagoni, AD & ex Ac linea angulo pentagoni subtensa, fiat una linea, erit ipsa linea maior. Sic AE & EE figurae nunc positae, componunt lineam maiorem. Vt si Ac faciat V345–3, & CB faciat 3, tunc faciet CEG. Et si ex AE & EB fiat una linea, tunc ipsa faciet Vg. 180–73 25920. Modum additionis huius uide superius capite libri hu ius duodecimo. Quaelibet igitur linea maior componitur ex linea una maiore, & ex altera quae uocatur minor. De lineis autem minoribus infrà suo loco dicam. Propositio capitis huius tertia, quae apud Campanum est 39. VLinea miaior, nisi in duas lineas tantum, er quibus con stat, sub earum termino diuidi non potest. Quemadmodum propositio praecedens fuit de compositione lineae maioris, ex partibus compositionis suae materialibus: ita haec propositio est de resolutione lineae maioris, in partes compositionis suae. Quaelibet igitur linea maior, resoluitur in unam aliam lineam maiorem, & in alteram quam uocetur linea minor. Vt si AC & CB (sicut uides in figura proxime data) faciant ex AE & EB fiat una linea, tunc ipsa faciet /g. 96–V34608. Non autem diuidi potest seu resolui Vg.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 178","label":"Caput XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/178"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 180","label":"Caput XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/180"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}