{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 215","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 215","ref":"215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/215.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"propositio 9 tertijdecimi, & testatur idem 10 tertijdecimi. Et DA seu AG (sunt enim aequales duae illae) erit linea subten dens angulum pentagoni, eidem circulo inscripti. VSecundo. Si fuerit sphaera, cui inscribitur linea BF, tanquam latus dodecahedri, inscribetur eidem sphaerae linea BD tanquam latus icosahedri. Et DA seu AG inscribetur eidem tanquam latus hexahedri, seu cubi. Et DG (quae est diameter quadrati DA) inscribetur eidem sphaerae tanquam latus tetrahedri. Et IG) quae est cathetus orthogonij trianguli DIG) inscribetur eidem sphaerae, tanquam latus octahedri. De superficiebus corporum regularium. E superficiebus corporum regularium sunt propositioLnes quartidecimi, sexta, septima, & octaua &c. quas paucis absoluam, absoluta iam tractatione linearum seu laterum eorum corporum. Cognitis enim lateribus, facile erit quantita tes basium seu superficierum inuenire. Nam latus cubi (seu he xahedri inscribendi sphaerae) in se multiplicatum quadrate, facit aream unius superficiei, quarum sex sunt in uno cubo. Sunt haec notissima. VIn dodecahedro sunt duodecim bases pentagonales aequiangulae inter se aequales, ut satis dictum est superius. Si autem linea ducta à centro pentagoni ad medium unius laterum, fuerit multiplicata in dimidium ambitus pentagoni eiusdem, id est, kh iij 1ig in latera 2/, tunc producitur area pentagoni unius. Vt si latus dodecahedri faciat Vg6000–731200, faciet linea ducta à centeo pentagoni usque ad medium lateris /g. 600––V872000. Nam illa linea componitur ex additione dimidij lateris hexagoni ad dimidium lateris decagoni (ut habet propositio prima quartidecimi) ut Vg. 1200–731152000 (quod est dimidium lateris decagoni) ad Vg. 600–7372000 (quod est dimidium lateris hexagoni, seu quarta pars diametri) facit numerum lineae praedictum, uidelicet /g. 600––/372000.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 214-2","label":"Cap. XXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/214-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/214-2"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 216","label":"Cap. XXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/216"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}