{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 232","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 232","ref":"232","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/232","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/232.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":501,"text":"Scilicet, quicquid in una parte aequationis fuerit additum, transpositum in partem aequationis alteram, fit subtractum: & quicquid fue rit subtractum in una parte aequationis, transpositum in alteram partem, efficitur additum. Nihil (inquam) est hoc aliud, quàm quod ex communi sententia superius dixi, aequalia manere, si uel addantur aequalia ad aequalia, uel ab aequalibus aequalia subtrahantur. Haec omnia pulcherrime cernuntur in figura su periori quadrangulari. Repetamus ad haec superiora exempla. Scilicet, 620 aequatae 12 20–36, si ab utraque parte submoueas 62ρ, tunc 620–36 aequantur nihilo: ut necesse sit 62e aequari 36. Patet ex transpositione diminuti. Sed haec pulchre etiam habet figura quadrangularis superior. Item 620–6 aequantur 1220–30. Primo subtrahuntur ab utraque parte 62C, tunc manent 6 aequata 62e–30. Transfero igitur 30. tunc inuenio 36 aequata 620. Et si 620–10 aequentur 1020–34, tunc primo transfertur diminutum prioris partis, & sic 620 aequabuntur 10 20–24. Postea subtraho utrobique 6 2e, tunc inuenio 420 aequatas 24. Illis omnibus respondet regula haec: Eadem signa subtrahunt, diuersa uero signa addunt. VAequatio inuenta inter minutias qualescunque, reducitur ad aequationem integrorum per multiplicationem in cruce. Vt sint aequata 12 20–66, sic stabit exemplum ad redu ctionem: Itaque 3 20–12 aequabuntur 6o3–330. Item 3221+ 12 aequentur 028318 multiplica in cruce, tunc uide bis esse 2120 – 84 aequata 5020–90. Haec exempla etiam sunt formata ex figura illa quadrangulari. Ratio reductionis huius sumitur ex ipso Algorithmo minu tiarum. Quando enim minutiae multiplicantur in cruce, tunc acquirunt aequales denominatores, ut patet ex algorithmo mi nutiarum. Quando autem minutiae habent aequales denominatores, tunc ea est proportio inter numeratores, quae est inter ipsas minutias. Si igitur proportio aequalitatis sit inter minutias (ut est inter illas quae aequationem faciunt) si illae reducantur ad denominatores aequales, necesse est ut inter numeratores etiam sit proportio aequalitatis. Itaque denominatores abijciun tur tanquam inutiles sen superflui ad hanc rem. Ideoque sufficis ad praedictam reductionem multiplicatio in cruce. VDe aequationibus autem huiusmodi, Vg2420 aequata 12, suo loco dicam. i. capite quinto de cossicis numeris irrationalibus. Quamuis hoc exemplum (sumptum de figura superiori quadrangula) etiam nunc facile intelligi possit, reductum. Satis enim constat, ut quadrata inter se necessario sint aequalia, quorum latera sunt aequalia. Itaque si V32420 sit aequalis 12, necesse est ut 2420 sint aequales 144. VItem in figura quadrangulari etiam facile uidere poteris, ut 28 sint aequales 1220. Sed locus huiusmodi aequationibus declarandis alius inferius deputabitur. Quanquam & hoc exemplum cum similibus etiam iam possit intelligi. Scilicet utraque pars aequationis diuisa binario (id est, uno & eodem numero ut paulo superius dictum est) relinquit 13 aequatum 62c0. Satis autem constat quòd quadratum (id est, 18) habens sex latera seu 6 radices, habebit in uno latere seu in 122, partes seu puncta 6. Itaque reducta aequatio sic stabit, 220 aequatae 12, seu 1 a0 aequata 6. De diuisione quam regula Algebrae praecipit. SAtis dictum est paulo superius, ut omnia quae praemittit Dregula Algebrae diuisioni, ea praemittat propter diuisionem, ut facile intelligere possis Diussionem esse principalissimam partem regulae Algebrae. Nec mirum. Ea enim resoluit.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 231.5-8","label":"231.5 to 231.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/231.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/231.5"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 233.1-4","label":"233.1 to 233.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/233.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/233.1"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}