{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 250","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 250","ref":"250","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/250","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/250.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":494,"text":"nihil, (quod mediat inter numeros ueros & numeros absurdos) Iam uero cum numerus subtrahendus maior sit eo â quo fit subtractio, restat ut numerus infra O, id est, infra nihil, ponatur, uidelicet o–2. Sic simili ratione postea subtraho o–5 de oinuenio o– 3. l. numerum supra nihil, seu numerum uerum. Sic Cossa solet, pro immensa copia sua, ijs uti quae sunt, & ijs quae finguntur esse. Nam sicut supra unitatem ponuntur numeri integri, & infra unitatem finguntur minutiae unitatis, & sicut supra unum ponuntur integra, & infra unum ponuntur minuta seu fracta: sic supra o ponitur unitas cum numeris, & infra o fingitur unitas cum numeris. Id quod pulchre repraesen tari uidetur in progressione numerorum naturali, dum seruit progressioni. Sed ostendenda est ista speculatio per exemplum. F fe5. Posset hic fere nouus liber integer scribi de mirabilibus numerorum, sed oportet ut me hic subducam, & clausis oculis abeam. Repetam uero unum ex superioribus, ne frustra dicar fuisse in campo isto. Sed sententia inuersa repetam quod mihi repetendum uidetur. VQualiacunque facit progressio Geometrica multiplicando & diuidendo, talia facit progressio Arithmetica addendo & sub trahendo. Exemplum. Sicut multiplicata in 64 facit 8. Sic – 3 additum ad 6, facit 3. Est autem – 3 exponens ipsius /, sicut 6 est exponens numeri 64, & 3 est exponens numeri 8. Item sicut; diuidens 64, facit 512: sic —3 subtractum de 6 facit 9. Est autem 9 exponens numeri huius 512. Item sicut 64 diuidens / facit – 1 5. sic 6 subtracta de — 3 relinquit –9. Est autem –9 exponens fractionis huius / /Et sic patet pulcherrimum iudicium de minutijs unitatis ab stractae, & de ijs quae Euclides, Boetius, & alij senserunt de indiui sibilitate unitatis. De qua re etiam primo libro disputaui, uidelicet minutias unitatis habendas esse pro numeris fictis. VSed qua ratione sit, ut — 24 diuisum per— 6 faciat —4° Respondeo. Ea ratione qua ex uno minuto diuiso per unum sextum (quod incredibiliter minus est millesima parte unius mi nuti) fiunt horae 777600000, facientes fere 88716 annos. Item (ut familiarius simile ponam) ea ratione qua Z diuisa per /2 facit 2. Nouerunt etiam indocti / fe contineri sub fe bis. Sic unum sextum continetur sub uno minuto toties, 777600000. (cum unum minutum tot faciat sexta) & sic contrahitur ad quotientem istum aduerbialem, denominatio ista temporis, ui delicet horarum, ut deinde tot horae faciant annos 88716. Sic dum diuido — 24 per — 6, tunc dico - 6 contineri sub – 24 quater. Et iste quotiens sic notandus uenit – 4. Quando enim subtraho— 6 de — 24, tunc remanet – 18. Et sic semel subtraxi — 6 de —24. Subtraho igitur — 6 de—18, & remanet –12: & sic 2, id est, bis subtraxi — 6 de 24. Tertio subtraho —6de– 12, & remanet — 6. atque ita ternarium feci sub trahendo. Quarta igitur subtractione facta, 4 produxi, remanente o. Vides autem ut in absurdis numeris omnia fiant absurde siue inuerse: scilicet, in ueris numeris ita fit, ut subtractione minuantur, in absurdis uero numeris ita uidisti fieri, ut subtractione augeantur. Quod cum ita sit, necesse erit ut additione minuantur, ut — 6 ad— 4, facit– 10. &c.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 248","label":"Caput V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/248"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 251.1-4","label":"251.1 to 251.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/251.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/251.1"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}