{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 268","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 268","ref":"268","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/268","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/268.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":447,"text":"autem ponit quamlibet libram pro 5 f. Secundus habet margaritas, quas ponit in commutatione illa pro 7Ef. Repetit autem primus à secundo quartam partem ualoris croci positi in commutationem. Quaestio est, quanti aestimatae sint margaritae citra commu tationem. Facit pro 120 flo. Sic autem stat exemplum. Subtracta quae uides poni ad terminos priores, ideo ponuntur, quòd primus, iusta lege commutationum, repetit à secundo quartam partem ualoris rerum suarum in commutationem posi tarum. Est autem 1 1/2 pars quarta de 5. Ideo intelligi debet pars illa tanquam exempta à commutatione. Atque ita loco5 seponi tur ad regulam 5–11/2. id est, 3 1/2. Sed quòd aequalis portio etiam subtrahitur à termino primo, & loco 44 ponitur 44 id est, 2 1 12. Ideo fit, quòd inter terminos duos priores, atque terminos duos posteriores, non solum esse debet aequatio proportionis numerorum posteriorum, ad proportionem numerorum priorum, sed supponitur etiam aequatio rei, numeri secundi, ad rem numeri primi, tanquam aequatio rei pertinentis ad numerum quartum, poni intelligitur ad rem pertinentem ad numerum tertium, ut simul habeas aequationem proportionum, & aequa tionem aequalitatum, in qualibet emptione & commutatione facta secundum regulam Detri. Et ista speculatio dedit mihi occasionem ponendi exempla de Commutationibus mercato rum, aliâs enim contempsissem huiusmodi exempla. Sed nihil est in uniuersa Arithmetica, quod speculationem istam, arte dignam, tam aperte pandat, & uidere etiam cogat, uti exempla huiusmodi mercatorum. Scilicet, hoc fit in commutationi bus, ut minor summa extra eam, aequetur summae maiori intra ipsam commutationem consideratae. Hoc autem quod repetitur, à commutantibus, ideo repetitur, quod ad commutationem non pertineat, ideoque subtrahitur ab utroque termino, iuxta illud: Si ab aequatis aequalia demas, quae remanent aequata manebunt. Sed (ut ad exemplum redeam) productum extremorum inter se multiplicatorum, aequatur producto intermediorum. Vnde fit ut 120 faciat 5 5. Et sic patet quòd margaritae aestimatae sint extra commutationem pro 5 5 fc. Vide autem quae sit proportio inter terminum secundum & quartum, ut scias quot libras croci primus posuerit in commutationem. Cum enim proportio sit dupla, pulchre inuenies eum duas libras commu tasse pro margaritis, & quartam partem ualoris duarum librarum repetiuisse. Scilicet duae librae faciunt 10 flo. nisi quòd repetitur quarta pars. Facit autem quarta pars de 10 flore. 24 fe. quam partem si subtrahas, remanebit haec summa 7/ fe. Et tan tam uides etiam illam summam esse, qua aestimantur margaritae in commutatione, &c. Si autem primus aestimasset duas libras suas extra commutationem pro 8 fe, & intra commutationem pro 10 ft. Secundus uero margaritas suas extra commutationem aestimasset pro 20 fe, & intra commutationem pro 24 f. Tunc secundus repe tiuisset aliquid à primo, ut facile uides hoc ex ipsis terminis, 8. 10. 20. 24. Maior enim est proportio inter duos priores quam inter posteriores.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 267-3","label":"IBGCIQ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/267-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/267-3"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 269","label":"IBGCIQ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/269"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}