{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 279.1-4","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 279.1-4","ref":"279.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/279.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/279.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/279.1.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":389,"text":"Eius autem zensizensus est 183. Ab eo subtracti 48, relinquunt 128–43. Cui relicto aequantur 2205. Reducta igitur aequatione, seu transposita, aequa bitur 1 28 huic numero cossico 42––2205. Facit igitur 1 88 eundem numerum cossicum. Et radix quadrata ex eo (id est, 13) faciet 49. Vnde 120 faciet 7. Exemplum capitis huius sextum. Vnt duo numeri, qui inter se multiplicati, faciunt 78: quaMdrata uero eorum addita seorsum, faciunt 205. Quanti sunt duo numeri illi? Obserua hic, quòd exemplum istud receperim iuxta figuram exempli propositionis quartae, secundi libri Euclidis, quatenus solutionem facile inuenire possis, & exempla tu formare possis huiusmodi, quotquot libuerit, atque ut plenius uideas naturam huiusmodi aequationum. Satis autem nosti, ut huiusmodi figurae sint quadratae, contine antque intra se duo alia quadrata inaequalia sibijpsis, & duo quadrangula inter se aequalia, quorum utrunque contineatur sub co stis ambabus quadratorum partialium, ut necesse sit, quadrangulum tale altera parte longius esse, esseque medium proportio nale inter duo quadrata illa partialia inter se inaequalia (nam si fuerint aequalia, tunc necesse est duas reliquas portiones super ficiei illius etiam esse quadratas, prioribusque aequales) ut satis iam ex pronunciatione exempli possis accommodare rebus illis, numeros hos 78. 205. Nam si pro numero minore posueris 1ae, tunc scies pro quadrata eius ponendum esse 1 8. Et sic prosecundo quadrato, seu pro quadrato secundi numeri exempli, pones 205–13. At inter quadrata illa erit 78 medium proportionale, tanquam quadrangulum unum, altera parte longius, quod contineatur sub radicibus amborum quadratorum. Itaque iam satis constat, ut 205–13 multiplicatione per 18 constituat numerum aequalem huic numero, 6084. cuius radix est 78. Vnde 2052–133 aequantur 6084. Et per reductionem seu transpositionem, aequabitur 1 22. huic numero cossico 205 2– 6084. Vides autem ut exemplum habeat duas radices. Primo uides hoc ex dispositione ipsa numerorum, uidelicet quod absolutus numerus stet à parte signi subtractorum. Secundo uides hoc ex re ipsa numerorum, id est, ex superficie, cui accommodantur numeri illi. Potes enim intelligere 18 esse attributum minori quadrato partiali, & 205–18 attributa maiori quadrato par tiali: uel intelligere 13 esse attributum maiori quadrato, & 205 18 esse attributa minori. Sic enim scies uel maiorem radicem recipiendam esse, uel minorem. Minor radix facit 6. Vnde & minor zensus facit 36. Et maior radix facit 13. Vnde & maior zensus facit 169. Sic 6 multiplicata in 13, faciunt 78: & 36 addita ad 169, faciunt 205.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 278.5-6","label":"278.5 to 278.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/278.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/278.5"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 279.5-6","label":"279.5 to 279.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/279.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/279.5"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}