{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 293.5-7","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 293.5-7","ref":"293.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/293.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/293.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/293.5.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Quod ideo repeto, ut ex collatione meae pronunciationis, cum ea pronunciatione quam Christophorus ponit, discas huius formae exempla ponere quantum libuerit. Facit portio maior chordae 122. Facit portio minor chordae IA. Quia uero ex prima motione ponticuli abscinditur pars quarta de minore portione, quae accedit ad maiorem portionem, ideo transfero † A de IA ad 120, & sic faciet portio maior Portio uero minor retinet solummodo 1†A. Et sic maior portio ad minorem, resonat diapason cum diapente.i.facit proportionem triplam. Triplabis igitur q A, tunc habebis aequationem, qua uel radices primas possis resoluere in secundas, uel secundas in primas. Solemus autem nos resoluere secundas in primas, nisi commoditas aliud iudicet. Cum igitur sit aequatio 42–A &A, & denominatores sint aequales inter se, inter ideo erunt etiam numeratores inter se aequati. Ideoque reijcio denominatores, & reseruo aequationem inter nominatores. Qua reducta ad simplicia, habebis aequationem inter 420 & 8A. Vnde IA facit / 20. Ergo 120 facit 2A. Et sic est proportio dupla 120 ad IA, & est inuentum, quod portio maior diapason resonauerit supra minorem portionem, antequam ponticulus moSed probemus. ueretur primo. Ponamus portionem maiorem facere 24, & minorem 12, & sic fit diapason. Dum autem transfero partem quartam duodenarij ad 24, tunc maior portio faciet 27, & ex altera parte remanent 9. Erit igitur tunc inter portiones, diapason cum dia pente: cum proportio iam sit tripla inter portiones, sub qua proportione consistit diapason cum diapente. Postea transfero (iuxta exempli pronunciationem) partem tertiam de maiore portione ad minorem, id est, transfero 9 de 27 ad 9. tunc utrobique fiunt 18. Est ergo unisonus factus per secundam ponticuli motionem.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 293.1-4","label":"293.1 to 293.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/293.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/293.1"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 294","label":"Caput XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/294"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}