{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 323","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 323","ref":"323","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/323","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/323","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/323.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Et quod folio 261. facie 2. ubi exemplum quintumdecimum ponitur ad regulam De tri sub hoc Diuisore 252. nihil quidem erratum est, mallem tamen hunc diuisorem esse positum. 180–320. Sic enim regulariter colliguntur Diuisores ex secundis terminis huiusmodi exemplorum. Diuisor autem iste 252. formatus est ex hac dispositione terminorum regulae De triInueniet etiam Lector nonnunquam poni, siue, pro sine. Item nim pro numerum. Item Sed pro scilicet, & eiusmodi alia quae lectorem non remorantur. Inueniet etiam aliquando peccata qualia prohibent puerorum regulae, uel maxime nobis senibus. Vt folio 304. facie 2, ubi dum de diuisione partium numeri cuiusdam scriberem, mox excidit mihi partium memoria (nescio qua mentis distractione) ita ut referren masculino genere, non partes numeri, sed numeros partium. Item folio 211. facie 1. Cum lectorem inspecturum superficies corporum regularium, remisissem ad Geometriam Alberti Dureri, postea posui uocabula demonstratiua, quibus lector re uocatur tanquam ad praesentes figuras. Cum uero oculos circumfert, nihil eorum inuenit, quae uocabula uidebantur promittere. Male me habet error iste prae caeteris. Sed cum nimium festina rem quatenus ad praestitutum tempus absoluerem librum, & metuerem fore ut deliniationes illae figurarum mihi multum temporis suffurarentur, uictus hoc tedio, remisi lectorem ad Geometriam praedictam. Postera uero die, cum me solicitaret Lectoris inopia, cui uidelicet deesset copia uidendi Geometriam Dureri, tedium quod me prius uicerat discussi, illudque ego uici rursum, deliniando figuras illas sic intermissas, atque ita secundum haec emendare coepi quae prius scripseram.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 322","label":"DE ARITHMETICA CARDANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/322","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/322"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 324","label":"DE ARITHMETICA CARDANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/324"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}