{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 34","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 34","ref":"34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/34.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":390,"text":"enim in dupla progressione fit. In tripla autem fit unus zensizenzensi cus ex tribus bsurdesolidis: in quadrupla, ex quatuor. Item uides unum hunc zensizenzensicum continere quatuor zensicubos, quemadmodum surdesolidus continet quatuor cubos: at in tripla proportiona litate, continet unus zensizenzensicus nouem zensicubos &c. Nascitur uero zensizenzensicus ex numero octies posito atque ita multiplicato, ut hic faciunt, 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 256. & uocatur haec multiplicatio zensizenzensica. Idem autem facit haec multiplicatio zensizensica, uidelicet 4. 4. 4. 4. Item idem sacit haec multiplicatio zensica seu quadrata, 16. 16. VDe Cubicubicis, Cubicubicus numerus habet se ad zensizenzensicum, sicut se habet cubus ad quadratum. Continet autem hic (tanquam in dupla progressione) octo zensicubos. Nam in tripla continet 27 zensicubos: & in quadrupla 64. &c. Est autem cubicubus, etiam cubus, ut patet ex ipsa figura, Item ex multiplicatione: nam facit § 12. Et tantum facit etiam 8. 8. 8. VDe reliquis solidis. Sequitur Zensurdesolidus, qui est linea quaedam cubicuborum, sicut radix est linea punctorum. Sequitur Csurdesolidus, qui est tanquam superficies cubicu borum, sicut quadratus est superficies punctorum. Sequitur Zensizensicubicus, deinde Dsurdesolidus, deinde iadeZenbsurdesolidus, &c. Si forte tibi uidetur difficilis illa solidorum numerorum tractatio, expecta donec locus ueniat, ubi de usu eorum dicendum erit. Illic, Deo dante, rem hanc omnem ita clare tradam, ut tu ipse huiusmodi solidorum appellationes ualde faciliter, per quot libuerit terminos, possis nominare & continuare, quemadmodum iam terminos continuare potes. VAlia notabilia. 1. VIn progressione Geometrica ab unitate incipiente, duo quilibet termini, inter quos mediat unus terminus, aut sunt am bo quadrati, aut quadratis similes. Et si duo illi termini fuerint qua drati, tunc si medium duplicatum superaddas illis terminis quadratis, tunc aggregatum ex omnibus illis necessario etiam fiet quadratum, ut haec figura satis indicat. Item si ab aggregato duorum qua dratorum, subtrahatur duplatum medij, hoc quod relinquitur, est numerus quadratus: cuius radix qua drata, est relictum, quod fit ex subtractione radicis à radice. Habent istae speculationes egregios usus. Nam primo ostenditur ex priore, modus extrahendi radices quadratas ex numeris rationalibus & binomialibus, ut suis locis dicam. Secundo, ex priore & posteriore speculatione, ostenditur modus addendi & subtrahendi binomiales numeros, ualde utilis. Et praeter haec figura illa propositionis quartae secundi Euclidis, usus habet magnificos in Algebra, ut suo loco ostendam. 2. VIn progressione Geometrica ab unitate incipiente, duo quilibet ter mini, inter quos mediant duo terJsa mini, aut ambo sunt cubici, aut cubicis similes.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 33","label":"IELL LIEAE LIEALLE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/33"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 35.1-5","label":"35.1 to 35.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/35.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/35.1"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}