{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 37","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/37.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Et quod in Arithmeticis sunt duo numeri ternario numera biles, hoc in Geometricis sunt duo numeri cubici: & quod in Geo metricis sunt duo numeri cubicis similes, hoc in Arithmeticis sunt duo numeri ternario differentes, quorum neuter tamen ternario numeretur. Vides autem, ut duo numeri, quorum differentia est ternarius, cum tamen neuter eorum numeretur per ternarium, additi ad se non constituant numerum per ternarium nu merabilem: ita non est tibi expectandum, ut duo similes cubicis, inter se multiplicati, producant cubicum. At si diuidas maiorem per minorem, certe exit quotiens cubicus: sic enim duobus numeris positis, quorum differentia sit 3, sitque nullus eorum per 3 numerabilis, si minor subtrahatur à maiore, relinquitur ternarius. & sic de omnibus alijs iudicabis, Si fuerint quatuor numeri, iuxta progressionem Arithmeti cam dispositi, quorum extremi ternario numerentur, necesse erit ut medij duo additi, ternario numerentur. Item tres priores & tres posteriores, additi numerabuntur ternario: & huiusmodi alia multa poteris scrutari, sciens quòd omnia respondeant Geometricis progressionibus. Seruit etiam hic naturalis numerorum progressio Geometricis progressionibus: ut, Quinarius qui ponitur supra surdesolidum, significat hoc esse in Geometricis surdesolidum, quod in Arithmetica naturali progressione est quinarius, aut numerus quinario numerabilis. Item quod in Geometricis sunt surdesolidis similes, hoc in Arithmeticis sunt numeri quorum differentia est 5, & ipsi tamen qui nario non numerantur: & sic de alijs. Tertio potuit ex consideratione huiusmodi speculationum inueniri illa admirandae latitudinis ratio calculandi, quam Cossam uocant seu Algebram: & hic mirifice seruit naturalis numerorum progressio progressionibus Geometricis.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 36","label":"IELL LIEAE LIEALLE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/36"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 38","label":"IELL LIEAE LIEALLE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/38"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}