{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 60","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 60","ref":"60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/60.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":439,"text":"Ergo habes hic Contraharmonicam quinque terminorum continue proportionalem: & tamen primus, tertius, & quintus, non faciunt ad inuicem proportionalitatem Contraharmonicam, quod ualde miror, in superioribus enim proportionalita tibus res aliter habet. Regula inueniendi extremum majus ex minore extremo & medio. Posito medio & extremo minore, multiplica differentiam eorum in extremum minus, & hoc productum adde ad quadratum medij dimidiati: & radici quadratae illius aggregati, adde medium dimidiatum. Vt uolo inuenire extremum majus ad illos duos numeros 24. 34, ita ut fiat proportionalitas Contraharmonica: medium est 34, eius dimidium est 17. huius quadratum facit 289. Ad hoc quadratum addo 240: tantum enim fit ex differentia 10 in minus extremum 24. Est igitur aggregatum 529. Huius radix est 23. ad hanc addo 17 (id est, dimidium medij seu numeri 34) fiunt 40. Quare sic stat proportionalitas Contraharmonica inuenta, 24. 34. 40. Regula inueniendi extremum minus per medium & extremum majus. Posito medio & extremo maiore, multiplica differentiam eorum in extremum majus, & hoc productum subtrahe à quadrato medij dimidiati, & radici quadratae illius relicti, adde medium dimidiatum, tunc habebis extremum minus. Haec regula requirit magnos numeros cum paruis differentijs, ut tuipse facile senties in operationibus tuis. VDe proportionalitate priore simili Geometricae. ORoportionalitas similis Geometricae prior, est dispositio trium terminorum, in qua proportio prioris differentiae ad posteriorem, aequatur proportioni medij ad extremum minus, ut 1/ 5. Regula inuentionis proportionalitatis huius. Duobus numeris positis quibuscunque, multiplica maiorem in se, & producto huic adde quod fit ex differentia in minorem, & hoc aggregatum diuide per maiorem, tunc habebis extremum majus ad priores duos numeros positos. Vt ex his duobus 290 580, fit ille tertius 725: item ex his duobus 580. 725 fit ille 841: & ex his duobus 725 & 841, fit ille 941. Atque ita habebis hanc progressionem proportionalitatis huius continuam 290. Aequationes autem quas faciunt termini cum suis differentijs multiplicati, sic signantur. Hoc est, quantum faciunt 290 in 290, tantum faciunt 145 in 580: & tantum etiam faciunt 116 in 725, & etiam 100 in 841. Quemadmodum autem medium Geometricum non semper est rationale inter rationalia extrema: sic medium proportionalitatis huius, non semper est rationale, dum extrema fuerint rationalia. Vt inter duos illos numeros 8 & 14, mediat ille irra tionalis Vz 90–3 secundum proportionalitatem hanc. Regula inueniendi medium inter extrema data. Positis extremis, adde ad quadratum dimidiatae differentiae eorum, minoris extremi quadratum: & radici quadratae de illo aggregato, adde dimidium differentiae numerorum positorum, Vt uolo medium ponere inter 10 & 25, est differentia eorum 15, cuius dimidium est 1/: huius quadratum est225, huic addo 100 (id est, minoris extremi quadratum) facit 4. cuius radix facit 2ξ, cui addo 1/ (id est, dimidium differentiae extremorum) fiunt 20. Sic ergo stat exemplum, 10. Regula inueniendi extremum minus ex maiore extremo & medio.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 59","label":"MICHAELIS STIFELII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/59"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 61","label":"MICHAELIS STIFELII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/61"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}