{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 63","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 63","ref":"63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/63.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":404,"text":"Quòd autem regula iubet ultimo membro addere uel subtra here, fit ex duplici dispositione differentiarum. Quando ergo exemplum ponit minorem differentiam inter minores terminos, tunc fit additio. Quando uero maior differentia ponitur inter minores terminos, tunc fit subtractio. Ex regulis illis tribus, facile intelligis, quàm similis sit haec proportionalitas proportionalitati Contraharmonicae. VDe proportionalitatibus duabus quae sunt similes illi priori Geometricae simili. IN secunda uariatione sunt duae proportionalitatum species similes Geometricae proportionalitati. Harum priori similes sunt duae illae species quae iam sequuntur. Harum prior, est dispositio trium terminorum habentium differentias inaequales, quae ambae relatae ad priorem differentiam, faciunt eam proportionem, quam facit medium ad extre mum minus, ut hic Inuentio extremi maioris regula principalis. Pone duos numeros, quorum differentia non coincidat cum numero minore. Minorem multiplica in se, & huic producto adde quod fit ex multiplicatione differentiae in maiorem, & ag gregatum diuide per minorem, tunc habebis extremum majus. Quando igitur uis ut exemplum tuum ponat minorem differentiam inter minores terminos, tunc recipe duos numeros, quorum differentia sit maior numero minore: nam si differentia sit minor numero minore, tunc uidebis in exemplo poni ma iorem differentiam inter terminos minores. Sed in illa proportionalitate quae hanc immediate praecedit, aliud est: uidelicet, quando uis habere exempla, quae ponant diffe rentiam minorem inter minores terminos, tunc tuorum duorum numerorum differentia, erit minor quàm sit numerus receptus minor: & si differentia sit maior, tunc uidebis etiam maiorem differentiam poni inter terminos minores. Regula inueniendi medium. Pone duos numeros, & differentiam eorum multiplica in minorem, & productum adde ad quadratum dimidij minoris, & huius aggregati radicem quadratam adde ad dimidium mi noris, tunc habebis medium. Regula inueniendi extremum minus. Pone duos numeros, adde illos ad se, & à quadrato dimidij illius aggregati subtrahe quadratum minoris, & radicem qua dratam illius relicti, subtrahe à dimidio illius aggregati quod fit ex additione amborum numerorum positorum: ut ex 42 & 43 fit 36, deinde ex 36 & 42 fit 24. Et sic oritur haec proportioVDe proportionalitate posteriore quae est similis simili Geometricae priori. Posterior illa proportionalitae, quam Boëtius ultimam facit, est dispositio trium terminorum, habentium differentias inaequales, quae ambae simul relatae ad posteriorem differentiam, faciunt eam proportionem quam facit medium ad extremum minus: ut hic, Regula extremi maioris, ex minore extremo & medio inuento. Positis duobus numeris, quorum differentia non coincidat cum numero minore, adde eos, tunc habebis extremum majus. Regula extremi minoris ex maiore extremo & medio inuento. Positis duobus numeris quorum differentia non coincidat cum numero minore, subtrahe minorem à maiore, tunc habebis","prev":{"citation":"Arithmetica integra 62-2","label":"MICHAELIS STIFELII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/62-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/62-2"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 64","label":"64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/64"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}