{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 75","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 75","ref":"75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/75.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":391,"text":"Vides hic etiam qua ratione Musici FA canant, sub clauibus, quarum dictiones FA non continent. Item qua ratione MI non admittatur in singulis clauibus, quemadmodum FA admittitur &c. Item uides qua ratione Musica ficta, dicatur ficta. Neque enim ita intelligi debet, quasi opponatur Musicae uerae, tanquam fictio rei, quae non extet: sed quòd ficta Musica, ultra scalam commu nem, aliam requirat diuisionem diapason, atque aliam scalae dispositionem. Itaque si syllabas seu uoces clauium respicias, fictio esse uidetur: at si rationem numerorum spectes, res est & ars, quae Musicis regulis nequaquam aduersatur, tanquam esset fictio rei non existentis. Vides etiam ex ratione numerorum, tonum non esse tono duriorem aut molliorem, neque ullum aliud interuallum alij interuallo: quod numerorum ratio iudicat sibi esse aequale, nisi forte duritiem uel mollitiem iudices penes attenuationem uocis. Ratio uero haec numerorum, graue & acutum iudicat. Sicut autem alia ratione numerorum, iudicamus inter uoces longas & breues: ita alia ratione numerorum iudicamus inter uocem grandem & attenuatam, & nihil horum est quod non habeat rationem suam ex numeris. Satis autem constat graciliores chordas cytharae, nedum acutiores grossioribus reddere sonos, sed etiam magis tenues. Huius autem digressionis occasionem praestitit mihi Musicorum diuisio illa, qua sex uoces Musicales diuidunt in tres diatessaron, hoc modo. quidur. natur. sol bmol. fdur. natur. bmol. Vocant autem semitonij minoris uocem acutiorem, mollem: grauiorem uero uocem eius, uocant duram. Et quia nulla clauis dictio, quae la habet, admittit uocem sa aut ut, cum tamen ad mittat uocem mi. Item nulla dictio quae uocem ut habet, admit tit uocem mi aut la, cum tamen admittat sa. Hac ratione censue runt la esse uocem duram, eò quòd uideatur quandam cognati onem habere cum uoce mi, quemadmodum uox ut uidetur esse cognata uoci fa. Sic sol & re, naturales uoces uocant: hae enim neque quiduralium neque bmollium amicitiam uitant, quanquam sol magis inclinet se ad bmolles. Licet enim nunquam commiscea tur uoci mi, commiscetur tamen uoci la: sic re nunquam commiscetur uoci fa, at uoci ut commiscetur. Vides certe ut haec specu latio Musicorum non uersetur circa rationes numerorum, sed circa syllabas dictionum ipsius scalae, & e. Alia progressio. id est, alia diuisio diapason in commata & semitonia minora. gg. Comma. Semitonium minus. Sernitonium minus. ff. Semitonium minus. ee. Comma. Semitonium minus. Semitonium minus. dd. Comma. Semitonium minus. Semitonium minus. ce. Semitonium minus. hh. Comma. Semitonium minus. bb. Semitonium minus. aa. Comma. Semitonium minus. Semitonium minus.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 74-3","label":"74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/74-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/74-3"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 76","label":"76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/76"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}