{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 8","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/8.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":452,"text":"De natura & speciebus numerorum abstractorum. Cap. 11. Vmeri abstracti proprie dicuntur, quam nullam prorsus denominationem habent. Cum autem omnis Minutia de nominatorem habeat, certum est eas etiam Minutias im proprie uocari abstractas, quae nulli reali, aut artifici nominatione sunt signatae, ut sunt Minutiae, quam fiunt ex Diuisione numeri abstracti, per numerum abstractum. Solemus tamen eas nihilominus, docendi gratia, uocare abstractas. Scilicet? uo camus Minutiam abstractam. At? fe uocamus Minutiam con tractam. Sicut autem ? f. sunt duae tertiae unius Floreni, sic 1/2. sunt duae tertiae unius unitatis. Quòd autem tales Minutiae, sint unitatis fractiones, potius quàm numerorum, patet uel ex Multiplicatione Minutiarum. Nam pono has Minutias? & † esse fractiones huius numeri 120. & multiplico eas inter se. Faciunt autem iuxta regulam Multiplicationis /1/ seu /. Est autem 1/ de 120. solummodo 60. At / de 120. faciunt 80. Et †/2 de 120 faciunt 90. Oporteret iam, iuxta Algorithmi regulam, quòd 80 in 90. multiplicata facerent solummodo 60. sed non faciunt 60, sed po tius 7200. Certe uides clare, ut Algorithmi Minutiarum multi plicatio, non respondeat Minutijs numerorum abstractorum. sed potius Minutijs unitatis. Sed quid dices ad Arithmeticorum sententias, qui dicunt uni tatem esse indiuisibilem? Nam Boetius recte iuxta Euclidem colligit, ex indiuisibilitate unitatis, imparem numerum non posse diuidi in duo aequalia, & alia huiusmodi plura, imò uniuersam Theoricae partis Arithmeticae tractationem, huic fundamento superstruunt. Respondeo permittendum esse Arithmeticis, ut dum bona ratione & utili consilio aliquid fingunt, uti possint huiusmodi rebus fictis. Liceat igitur eis fingere fractiones unitatis indiuisibilis, uel hac saltem utilitate, ut earum fractionum Algo rithmus, docendi gratia, extet, qui uidelicet exemplar sit regularum pro omnibus Minutijs ueris, qualitercunque signentur aut de nominentur, nisi forte Minuta Physica uelis esse excepta. Cer te insignis est ista utilitas, id quod nouerunt, qui calculationes Algebrae non ignorant, Duo uero sunt, ad quae omnia ferè referuntur, quae in hoc capite dicenda sunt, uidelicet Compositio & Numeratio. Discernitur autem hic compositio à collectione numerorum, qualis fit per additionem, quanquam alicubi in propositionibus Euclidis legamus compositionem sumi pro tali collectione, qualis fit in additione nu merorum. Compositio autem numerorum, proprie dicitur consti tutio eorum per multiplicationem numeri in numerum. ut 6 compo nitur ex 2 & 3. Dicunturque 2 & 3, hac ratione, partes compositionis senarij. Compositio ergo & Multiplicatio, una & eadem operatione fiunt. Sic Numeratio & Diuisio, una & eadem operatione fiunt. Et tamen Numeratio differt à Diuisione, id quod uel hac experientia probatur, quòd unitas omnem numerum numerat, nul lum autem numerum diuidit. Numerus autem numerum numerare dicitur, quando eum diuidit ita, ut neque Minutiam statuat, neque re siduum relinquat. Vnde omnis numerus numerans numerum, est pars eius aliquota. Et omnis numerus, est pars numeri se maioris, uel aliquota, uel aliquanta. Aliquota quidem, si eum numeret, ut iam di xi. Aliquanta uero, si eum non numeret.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 7.5-6","label":"7.5 to 7.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/7.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/7.5"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 9","label":"ADDITIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/9"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}