{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra 84","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra 84","ref":"84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/84.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Deinde tollit septenarius unus seDiuido ptenarium alterum, eò quòd unus sit denominator multiplicandae minutiae, & alter sit tanquam numerator multiplicantis: atque ita remanet quartus terminus, uidelicet 40 feVPraxis Italica. Raxis illa quam ab Italis ad nos deuolutam esse arbitramur, est ingeniosa quaedam inuentio, quarti termini regulae De Tri, ex tribus terminis, mediante distractione uaria earundem terminorum, distractarumque particularum proportionatione, atque denominationum uulgarium translatione. Versatur itaque praxis haec potissimum in his tribus, uidelicet in distractione terminorum regulae de Tri, in distractorum proportionatione, & in denominationum uulgarium translatione: ut in exemplis sequentibus clare uidebimus. 1. Ratio distractionis sumitur iuxta Euclidis propositionem primam, libri secundi: quae docet, ut 4 multiplicata in 4, nii & in 8, & in 12 separatim, faciant, quantum 4. multiplicata in summam factam ex 4 & 8 & 12, hoc est in 24. & similia. 2. Proportionatio autem particularum distractionis factae, fit per inuentionem aequationis inter particulam unam illius distractionis, & numerum aliquem, uel minutiam aliquam, alterius denominationis uulgaris. Vt (exempli gratia) dum inuenio 7 grossos aequari huic minutiae fe &c. 3. Translatio denominationum facilime fit. Nam denominatio tertij termini regulae De Tri, semper intelligitur esse deleta per primi termini denominationem: imò ambae se mutuo interimunt, ut facile sit transferre denominationem secundi termini, super terminum tertium, &c. Sed uideamus haec ex sequentibus exemplis. VExemplum primum de moneta Principum Saxoniae, uno floreno faciente 21 gro, & uno grosso faciente 12 denariolos. 7Lna una uenditur pro 15 grossis & 10 denariolis & uno Vobulo, quanti uenduntur 48 ulnae de panno eodem? ulna gro. den. ulnae leus aliaclan particularum. locus productorum, Ber Bummi piodlcsonum. Primo distraho quindecim grossos in 7 & 7 & 1 grossos.","prev":{"citation":"Arithmetica integra 83","label":"83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/83"},"next":{"citation":"Arithmetica integra 85","label":"85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/85"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}