{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arithmetica integra vi","citation":"Michael Stifel, Arithmetica integra vi","ref":"vi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/vi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/vi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/vi.md","author":{"name":"Michael Stifel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel"},"work":{"title":"Arithmetica integra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Quanquam igitur Ecclesiae ruris, & haec nostra studia, & hominu candor ac humanitas in hac solitudine magnae mihi uoluptati sint, tamen urbanis commodis non prorsus carere possumus, praesertim ubi uicina est Academia. iuuat ibi interdum aliquid sciscitari de artibus, necesse est etiam interdum explorari aliarum Ecclesiarum statum meae Ecclesiae commonefaciendae causa. Nam de tyrannis nihil sciscitor. Interdum opus est nobis Medicorum consilijs, qua in re & tuam & aliarum humanitatem saepe sum expertus, & profiteor gratitudinem me uobis debere, quam ut prestem toto pectore Deum oro, ut ipse beneficia uestra compenset: sicut promisit se amplam mercedem daturum esse omnibus, qui uel potu aquae frigidae ministros Euangelij adiuuant. Volui autem edi hunc librum auspicio tui nominis, non solum ut hac commemoratione meam gratitudinem significarem, sed quia non solum in medendo à te adiuuor, sed etiam in hoc toto oenere studiorum philosophicorum saepe tuis eruditissimis sermonibus fruor. Dei beneficio tua opera fideli grauissimo morbo & cruciatu liberata est charissima coniunx mea, huius tui officij testis est mea uicinia, quod omnium longe fuit mihi gratissimum. Praeterea eo etiam nomine plurimum te amo, quòd ad uestram illam Physicen seu latricen, hanc nostram doctrinam addis. ipse scio quantum in hac numerandi arte ualeas. Praeterea tuae lucubrationes testantur, quales progressus in scientia de motibus astrorum feceris. Recte ergo facis qui uniuer sam philosophiam complecti studes.","prev":{"citation":"Arithmetica integra v","label":"RO D. IACOBO MILICHIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/v"},"next":{"citation":"Arithmetica integra vii","label":"RO D. IACOBO MILICHIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/vii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/vii"},"credit":{"text":"Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra","quality":"ocr"}}