{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iuvenilia 1.6","citation":"Michael Virdung, Iuvenilia 1.6","ref":"1.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/1.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/1.6.md","author":{"name":"Michael Virdung","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung"},"work":{"title":"Iuvenilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung/iuvenilia","urn":null},"verse":true,"words":450,"text":"SIccine quae nostras fama illaetabilis aures\nAdtigit, hanc firmat mox alia atque alia?\nSiccine quod perterricrepum praecordia fulmen\nAdtonnuit nobis, DOUSA profecto fuit?\nDOUSA FUIT, modo Apollinei flagrantia amoris,\nHumani generis delicium atque deum?\nO famam horribilem! o atrox nuntius! o nox\nTemporis! o virtutum horrida pestilitas!\nOccidimus! cinefacta iacet iacet ah Venus omnis,\nEt Musae, et Charites, et Sophie, et probitas!\nIpse mihi Orbe Orbis quin nunc exsute videris:\nIpsa mihi immanis sidera facta Acheruns.\nIure color noctis, mortis iure omnia nigror\nOccupat ac regnant undique nunc tenebrae.\nAt mihi quo tantos possim deflere dolores,\nUndarum o Nereus num mare sufficies?\nSufficies: sed nec vis suppeditabit aquai,\nMaerorum labes quae eluere has valeat.\nNamque cruenta nimis plaga est, vulnus nimis altum,\nParcarum imposuit barbara quod feritas.\nTen' o DOUSA gradus aetatis scandere adultae\nVixdum captantem Mors fera praecipitat?\nVix tibi inumbranti flora lanugine malas\nPraevia tantum animi canities nocuit?\nHocque tibi placet inventrix o daedala rerum,\nHoc rerum Natura omnipara o genitrix?\nSiccine nos ludens casso oblectamine ductas?\nSiccine vix monstrata illico dona rapis?\nAt quod ad extremum crescendi perfica finem\nHaud tua perducat cura, quid ecce creas?\nNec vires acuisse tuas cum porro tibi sit,\nNec quo iam ulterius progrediaris habens,\nErgo igitur victa absistis. neque enim datur ultra\nVires extentare aut superare tuas.\nAtqui ut perficeres, captans moderatior esses,\nNec nobis grave desiderium incuteres,\nDOUSA tui desiderium, quo duret ut ictum\nHeu cuiquam usque adeo cor triplici aere riget,\nTe Charitum dulci repletum lacte Dione\nInfantem ambrosio foverat in gremio.\nTu mentem Aonio perculsus melle tenellam,\nPost avide hoc nulla cum satiate comes\nMusarum at variis crateribus exanclatis.\nSensibus hinc imis uris in Uranie,\nUranie, quae te sublimem curribus igneis\nDisprevit nostro vecta tuore procul,\nEditaque ad coeli rapuit flammantia templa,\nUnde procul terras despiceres humiles.\nFelix, cui licuit scandenti sideris orbes\nSirenum mellita aure mele imbibere.\nUnde Poli nobis secreta tua aurea lingua\nPandit coelesti haud inferiore sono.\nQuippe etenim arcanis adytis te eduxerat abdens\nIn nutricatu dia Moneta suo.\nTestes, doctrinae monumenta halantia nectar,\nQuique ibi perpetuum spirat odor Sophiae;\nPrae quibus ignorem quae Indi venalia mittunt,\nEt quod odorato germine tondet Arabs.\nQuid mentem coelo lapsam, quidve aurea morum,\nEffervensve loquar pectus amore dei?\nQuidve in ca valide Naturae arsisse operam omnem,\nUt monstrum vitio sed vacuum clueres?\nUsque adeo paret divinae stirpis origo,\nUsque adeo coelo prosatus esse pates!\nMe miserum! (Sed nimirum haec vis ferrea fati est:\nParendum est iussis Omnipotentis Heri)\nOmman' ingluvie periisse haec hausta avidi Horci?\nDirius o omni barbarie facinus!\nAt tibi pro scelere immani, pro talibus ausis\nQuam, Mors, pestem optent perniciemque pii?\nPro scelere ah nullam. Interea at te pagina perdat\nDorsiadae, praedae praeda siesque tuae.","prev":{"citation":"Iuvenilia 1.5","label":"MICHAELIS VIRDUNGI FRANCI CARMINA., Ob adventum ILLUSTRIUM COMITUM ? ab Leonstein Academiae Ienensis …","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/1.5"},"next":{"citation":"Iuvenilia 1.7.1","label":"MICHAELIS VIRDUNGI FRANCI CARMINA., AD MORTEM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/1.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/1.7.1"},"credit":{"text":"Michael Virdung, Iuvenilia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/virdungiuvenilia_1.xml","quality":"ocr"}}