{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iuvenilia 1.8.0.2","citation":"Michael Virdung, Iuvenilia 1.8.0.2","ref":"1.8.0.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/1.8.0.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/1.8.0.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/1.8.0.2.md","author":{"name":"Michael Virdung","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung"},"work":{"title":"Iuvenilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung/iuvenilia","urn":null},"verse":true,"words":296,"text":"ET merito, quid enim nostris cunctemini in oris\nO vos Aonio praeside triga triplex?\nQuaeve adeo vos adtineat pellacia ridens,\nHinc ut cessetis praecipiti ire gradu?\nTotque indigna pati totque exspectare nefanda\nCum in vos sit montes imo mali irruere.\nIte, fugam eripite atque ingratas linquite terras\nVos potius, caecas inter et attegias\nEligitote pati posthac. In nam omnia vestram.\nConiurasse liquet hic elementa necem.\nErgo perpetuis damnantur cuncta tenebris,\nMusarum cande lumine facta prius?\nOmnia squalenti moerent deperdita luctu:\nStat sine honore dies, Nox nigra felle madet.\nEt iam nulla fritinnit avis dulce aere pendens,\nNec liquido pollens ore figurat epos.\nQuaeque prius blando silvas affamine mulsit,\nMellea prae cunctis Daulias obticuit?\nInque revolvuntur chaos antiquum omnia prorsus:\nOmnia tristis hiems, omnia sunt tenebrae;\nSic certe. Horribili adspectu supra caput adstat\nEn! nupta os noctis tegmine Barbaries;\nQuam strix horrendum stridit circum impia, ranae\nQuin etiam rauco gutture amara crepant.\nNos quid ad haec? tantas subsistere quisve ruinas.\nAut potis immensis obvius ire malis?\nHa nemo, ut patet. Praeter suspiria nil est\nAh reliquum, assiduoque imbre rigare genas,\nEt desiderio adflictum frustra exedi inani,\nFlebiliterque homines atque ciere deos.\nAt tu, o RITTERSHUSIADE, spem haud abicis omnem:\nQuin speras agrum dummodo vita animat.\nLaudo, sapis. Quid enim luctu est opus aut lamentis?\nQuidve quiritanti flebile voce queri?\nPaene rei cum depositae medicina adhibenda est?\nAc tantillae ingens est morulae pretium?\nErgo ut squarroso e tenebrarum carcere tractis,\nAtque tua lotis munditer ante opera\nCopia facta fuit vitae lucisque tuendae,\nExpensis pretio gemmeo, in ante, libris:\nSic quoque sic aevi hic ariem passusque senectam.\nGUNTHERUS Veniat rursus in ora uirum:\nProque virore novae tibi grates ille iuventae,\nAtque magis vivax arte recoctus agat.\nCum non barbariem sit protelare propinquam; at.\nIn tempus saltim extollere consilium est.","prev":{"citation":"Iuvenilia 1.8.0.1","label":"MICHAELIS VIRDUNGI FRANCI CARMINA., IN GUNTHERUM CUNRADI Rittershusii iuris Consulti.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/1.8.0.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/1.8.0.1"},"next":{"citation":"Iuvenilia 1.8.1","label":"MICHAELIS VIRDUNGI FRANCI CARMINA., IN GUNTHERUM CUNRADI Rittershusii iuris Consulti., EIDEM CALENDIS IANUARII auspicibus anni 1598.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/1.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/1.8.1"},"credit":{"text":"Michael Virdung, Iuvenilia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/virdungiuvenilia_1.xml","quality":"ocr"}}