{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iuvenilia 3.2.2.51-98","citation":"Michael Virdung, Iuvenilia 3.2.2.51-98","ref":"3.2.2.51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/3.2.2.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/3.2.2.51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/3.2.2.51.md","author":{"name":"Michael Virdung","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung"},"work":{"title":"Iuvenilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung/iuvenilia","urn":null},"verse":true,"words":281,"text":"Eius voluntas. Si bono hoc faciet modo;\nIpsum hoc tamen vir fortis haud pati queat,\nAliter licere. quid modum si iam exsuat,\nEt omne iusque fasque prosubigens pede,\nProrumpat omne in facinus, et sancti nihil\nDucat: sub hoc tu diriter vitam trahas?\nQuae suadet animus, quaeque Vaesanus furor,\nTete ministro, patret effera, impia?\nUt dia quem lex solvat, hunc damnes reum?\nTua innocentem in Carcerem ducas manu?\nVultu sereno fratris aspicias necem?\nEt fulminanti barbaro ostentes ferox\nManus cruentas, caede patrata impia,\nPaucos pudendae ut proroges Vitae dies,\nCaedes per atras ad tuam dum fit gradus?\nPudet pigetque; Roma, me tui pudet.\nVirtute cunctis illa praenitens poplis,\nOrbis domitrix, gens togata, quae sua\nPeperit sibi virtute liberum statum,\nIlla illa servo premitur indigne iugo.\nSed ecce nostros forsan adfatus petens,\nCarum mihi caput graditur huc Lucilius.\nLUCILIUS, BRUTUS.\nO Brute, gentis sidus inclutum tuae,\nDuctorque magne, publicum quo sospite\nNunquam fatebor perditum aut victum statum.\nQuid iam volutas? cura quae pectus coquit?\nQuid amice, quaeris? cura quae censes meo\nRecursat animo? Publicum hoc negotium\nHaeret medullis, publicus memet status,\nMalisque patria mersa sollicitum tenet.\nPro me ipse nullus angor: etsi suspicor,\nInstare nobis Cassii mox exitum.\nOmen nefandum summus avertat Deus!\nSed ista quînam vellicat suspicio?\nIam fabor, audi. Cassio superstite,\nCum forte noctis circiter meridiem\n(Scindebat alba nubis astrorum chorus)\nExpergefactus volverem summam rei,\nMecumque traherem, quis foret belli exitus;\nHic mihi repens en! strepitus aures verberat.\nRespicio; lecto et ecce se aportat meo\nImmane monstrum, corpus horrendum viri,\nAciemque torquens flammeam adsistit mihi.\nProclamo, quis quis es, agedum hoc edissere;\nCur hucque venias: rumpit hic silentium\nTerrifica species, ore et infando canit:\nTu caussa, Brute, tupte veniendi mihi es.","prev":{"citation":"Iuvenilia 3.2.2.1-50","label":"MICHAELIS VIRDUNGI FRANCI BRUTUS., ACTUS II., lines 3.2.2.1-3.2.2.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/3.2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/3.2.2.1"},"next":{"citation":"Iuvenilia 3.2.2.99-152","label":"MICHAELIS VIRDUNGI FRANCI BRUTUS., ACTUS II., lines 3.2.2.99-3.2.2.152","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/3.2.2.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/3.2.2.99"},"credit":{"text":"Michael Virdung, Iuvenilia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/virdungiuvenilia_1.xml","quality":"ocr"}}