{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Flora Sinensis 14","citation":"Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/14.md","author":{"name":"Michał Piotr Boym","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym"},"work":{"title":"Flora Sinensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis","urn":null},"verse":true,"words":309,"text":"Quae multos terrent, incommoda; Nunc quoque fructu\nUtere tam pulchro, & coelestia praemia speral\nNos Tibi pro Raris, queis TE donante fruemur,\nFloribus ingentes ferimus, Vir Maxime, grates,\nAugemusque aeterna Tuae praeconia Famae.\nAtque utinam detur charos mihi cernere coram\nPosse oculos! Nec enim quicquam mihi gratius umquam\nEsse queat, quàm si Tecum conjungere verba, &\nDe varijs liceat sermones nectere rebus.\nO mihi si celeres sonipes jam Pegasus alas\nCommodet, ut subito ROMAM properare volatu,\nEt Tua colla novus modò possim in vadere Amator!\nNec solùm Tua, sed Vestri, dubio sine, Summi\nKIRCHERI, similem cui Saecula nulla tulerunt,\nNullaque fortè ferent. Tum Prisci Interpretis aevi\nHOLSTEINI, ALLATIIQVE Pi, ECCHLENSISQVE diserti,\nEt quos ROMA tenet plures, Nutricula felix\nDoctorum, quam tot Doctos ego credo fovere,\nQuot Coelum stellas, praesertim hoc tempore tanti\nPRAESVLIS, Ingenij ac Morum qui tempore longo\nNon habuit similem, aut Doctrinae dotibus amplis.\nO factum benè, quòd nostro concedere Saeclo\nTantum Fata Virum voluêre, quod infima Summis\nMiscet, & haec imis! Quo sensim cuncta videmus\nIn pejus ruere, & retro sublapsa referri.\nO utinam miseris PACEM donare per ILLUM\nChristicolis, DEUS Alme, velis, qui Fautor & Authoa\nPACIS es, atque Tuis mandas super omnia PACEM!\nTalia PONTIFICUM DECORI puto Vota fuisse\nMomento à primo, quo tanto ornatus Honore est,\nAc Summam PETRI Cathedram conscendit, eòdem\nEvectus meritò Votis communibus. At nos\nILLUM alijs alio fors tempore ad astra vehemus\nVersibus, ac tantas (si quidem tam Magna pusillis\nCarminibus, sterilique est fas celebrare Camoenâ)\nIn Laudes nostras summo conamine Musas\nEffundemus, uti VIRTVS Praeclara meretur\nEt DOCTRINA Viri, quies tam supereminet Omnes,\nQuàm reliquis cunctis Summo ante ferendus honore,\nEt queis in toto nil quicquam excelsius Orbe est.\nSed quò devenio? Quò me meus abripit ardor?\nQuove Amor, egregijs qui sese mancipat Aevi\nLuminibus? Claudo, & jubeo TE Vivere, BOTMI!\nExtemporaneo impetu scrib. Viennae\nIOAN. Ernestus Rautenstein.\nDe Provincijs Regni Sinensis, ejusque Nobilitate.","prev":{"citation":"Flora Sinensis 13","label":"FLORAE SINENSIS EDITOREM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/13"},"next":{"citation":"Flora Sinensis 15","label":"SINENSE IMPERIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/15"},"credit":{"text":"Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis","quality":"ocr"}}