{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Flora Sinensis 16","citation":"Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/16.md","author":{"name":"Michał Piotr Boym","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym"},"work":{"title":"Flora Sinensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Omnis arbor bona, bonos fructus facit, mala autem arbor, malos fructus facit, igitur ex fructibus earum cognoscetis eas: nimirum Terrac etiam, ac mundi Regiones ex Arboribus ac earum fructibus, bonas vel meliores, malas vel peiores, ex hoc pulcherrimo ratiocinio cognosci posse compertum est. Oculis tuis, humanissime Lectori Sinarum & Indiarum praecipuos fructus & arbores depictas proposui, de Terrarum ac Regionum qualitate, verosimilem ex illis, credo, poteris habere conjecturam. Sed illud imprimis animadvertas oportet; quòd Tellus Orientalium Indiarum, ac ferè totius Zonae torridae, quae Cancri & Capicorni concluditur Tropicis, progenerandis fructibus Europaeis, experientia teste, minus idonea reperitur, sive enim adferantur tenerae plantae, sive terris semina commendentur, aut nullos fructus producunt, aut plerosque degeneres, in odore, sapore, magnitudine, alijsque proprietatibus; idipsum in lactucis, herbis & oleribus, ex Europaeis evenire seminibus jam est exploratum, longè minora progenerant, saepius semen ex illis collectum, aliud ejusdem speciei individuum nequit progignere, fortè quod prolifica virtus exilis ab Indica tellure suffocetur; Sinarum autem feracißimus ager, non indicos duntaxat, in Australibus potißimum Regnis, sed Europaeos omnes egregiè, & quosdam alios proprios sibi fructus producit abundanter. Pulcherrimam illorum varietatem in Quindecim vastissimis Regnis incolae admirantur, siquidem per universum Sinicum Imperium, fructus, quibus carent provinciae, ab alijs accipiunt, quibus verò abundant, alijs & celerrimè & facillime subministrant, quo fit ut anno ferè integro recentes, maximè ubi frigida riget hyems, haberi possint, in aliquibus enim Regionibus Novembre, Decembre, Ianuario, Februario, mensibus maturescunt, in aliquibus, Martio, Aprili, Majo, Iunio; in aliquibus Iulio, Augusto, Septembre, Octobre producuntur. Mihi profectò peperit non mediocrem admirationem, multimoda diversitas fructuum, & admirabilis illos producendi ratio, nostratibus omnino dißimilis Arboribus: plerosque videmus in Europa ex ramis folia, tùm flores, denique fructus progignit, sic poma omnia, sic Pruna, sic Persica, & hujusmodi caetera nascuntur, quae apud Sinas quoque, in magna reperiuntur copia.","prev":{"citation":"Flora Sinensis 15","label":"SINENSE IMPERIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/15"},"next":{"citation":"Flora Sinensis 17","label":"SINENSE IMPERIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/17"},"credit":{"text":"Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis","quality":"ocr"}}