{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Angilbert 1","citation":"Miscellanea Carminum, Angilbert 1","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/miscellanea-carminum/angilbert/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/miscellanea-carminum/angilbert/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/miscellanea-carminum/angilbert/1.md","author":{"name":"Miscellanea Carminum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/miscellanea-carminum"},"work":{"title":"Angilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/miscellanea-carminum/angilbert","urn":null},"verse":true,"words":296,"text":"Versus de Bella quae fuit acta Fontaneto\nAurora cum primo mane tetram noctem dividit,\nSabbatum non illud fuit, sed Saturni dolium,\nde fraterna rupta pace gaudet demon impius.\nBella clamat, hinc et inde pugna gravis oritur,\nfrater fratri mortem parat, nepoti avunculus;\nfilius nec patri suo exhibet quod meruit.\nCaedes nulla peior fuit campo nec in Marcio;\nfracta est lex christianorum sanguinis proluvio,\nunde manus inferorum, gaudet gula Cerberi.\nDextera prepotens dei protexit Hlotharium,\nvictor ille manu sua pugnavitque fortiter:\nceteri si sic pugnassent, mox foret concordia.\nEcce olim velut Iudas salvatorem tradidit,\nsic te, rex, tuique duces tradiderunt gladio;\nesto cautus, ne frauderis agnus lupo previo.\nFontaneto fontem dicunt, villam quoque rustici,\nubi strages et ruina Francorum de sanguine;\norrent campi, orrent silvae, orrent ipse pauludes.\nGramem illud ros et ymber nec humectat pluvia,\nin quo fortes ceciderunt, proelio doctissimi,\npater, mater, soror, frater, quos amici fleverant.\nHoc autem scelus peractum, quod descripsi ritmice,\nAngilbertus, ego vidi pugnansque cum aliis,\nsolus de multis remansi prima frontis acie.\nIma vallis retrospexi, verticemque iugeri\nubi suos inimicos rex fortis Hlotharius\nexpugnabat fugientes usque forum rivuli.\nKaroli de parte vero, Hludovici pariter\nalbent campi vestimentis mortuorum lineis,\nvelut solent in autumno albescere avibus.\nLaude pugna non est digna, nec canatur melode,\nOriens, meridianus, Occidens et Aquilo,\nplangant illos qui fuerunt illic casu mortui.\nMaledicta dies illa, nec in anni circulo\nnumeretur, sed radatur ab omni memoria,\niubar solis illi desit, aurora crepusculo.\nNoxque illa, nox amara, noxque dura nimium,\nin qua fortes ceciderunt, proelio doctissimi,\npater, mater, soror, frater, quos amici fleverant.\nO luctum atque lamentum! Nudati sunt mortui.\nHorum carnes vultur, corvus, lupus vorant acriter;\norrent, carent sepulturis, vanum jacet cadaver.\nPloratum et ululatum nec describo amplius:\nunusquisque quantum potest restringatque lacrimae:\npro illorum animabus deprecemur dominum.","prev":null,"next":null,"credit":{"text":"Miscellanea Carminum, Angilbert. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/angilbert.html","quality":"proofread"}}