{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Prodromus crystallographiae 4","citation":"Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/moritz-anton-cappeller/prodromus-crystallographiae/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/moritz-anton-cappeller/prodromus-crystallographiae/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/moritz-anton-cappeller/prodromus-crystallographiae/4.md","author":{"name":"Moritz Anton Cappeller","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/moritz-anton-cappeller"},"work":{"title":"Prodromus crystallographiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/moritz-anton-cappeller/prodromus-crystallographiae","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Sunt autem salina haec corpora illa, quae prae reliquis omnibus determinatas figuras affectare observantur & in quibus maximè Divini Architecti Geometria agnoscenda & veneranda est, quod primaria & insensibilia horum corpuscula tam determinatae figurae, accuratissimaeque figuraverit. Figuras autem istas salinarum concretionum omnes & singulas, licet multivarias, unicè derivat laudatus Gulielmus à quatuor primariis, plures enim non novit, licet possibiles esse non neget, saciebus ad invicem inclinatis, conclusa corpuscula sunt Cubi, Rhomboideo-parallelipeda, Prismata triangula aequilaterâ basi, & SemiOctaëdra, quorum basis quadratum, & facies quatuor pyramidum totidem triangula aequilatera. A primis, cubis nempe, Sal muriaticum seu culinarium, quod idem in cubicos crystallos concrescit, exsurgere statuit: à secundis Vitriolum, in similes etiam rhomboideo-parallelipedos crystallos enascens: à tertiis nempe prismaticis triangularibus Nitrum componitur, hexagonis columnis constans: ab ultimis denique Alumen, quod in octaëdrica corpora abscedere solet. Variantes autem alias salinarum concretionum figuras Ille aut pro compositis habet ex quatuor hisce primariis speciebus, multivaria inter se proportione miscibilibus, aut à crystallisationis incongruae modo, & minus regulari coacervatione, aut demum si haec incompletè peragitur, ut non nisi portiones quaedam, nec absoluti crystalli perficiantur. Aliter rem exponit solertissimus Svvedenborgius, ex eo fortè, cùm in hoc deficere videretur Clarss. Gulielmini systema, quod eo aquae particulae, quas destillationes salium sub spiritus nomine, acidis spiculis immixtis, copiosè largiuntur, derivari non possit; ettenim quia undique faciebus suis salinae moleculae apprime sese contingere necesse habeant, nulla aquae globulis intermedia spatia patent, nec iis in concretis ejusmodi crystallis locus superest; nam nec juncturas particularum aquis scatere facilè dici potest, cum particulas salinas primigenias, globulis aqueis minores esse necesse sit, & propterea si intermedia occuparent, illico contextum salinum dissolveretur; adde quod plana cum convexis vix possint coaptari. Tacemus alias difficultates, nec illud in specie memoramus, quod deflagrationis nitri causa plausibilis nulla possit assignari.","prev":{"citation":"Prodromus crystallographiae 3","label":"IMPROPRIE DICTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/moritz-anton-cappeller/prodromus-crystallographiae/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/moritz-anton-cappeller/prodromus-crystallographiae/3"},"next":{"citation":"Prodromus crystallographiae 5","label":"IMPROPRIE DICTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/moritz-anton-cappeller/prodromus-crystallographiae/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/moritz-anton-cappeller/prodromus-crystallographiae/5"},"credit":{"text":"Moritz Anton Cappeller, Prodromus crystallographiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Prodromus_crystallographiae","quality":"ocr"}}